Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars prima

44 Basilius Fabri Ecclesiae Prividiensis Pastor, cum Basilio Fabritio scholae Sáros- patakiensis circa annum 1567. Rectore Evangelico non confunden­dus. Hic enim patria Szikszoviensis a) ,. Superintendens autem noster Hlinicensis erat, uti Daniel Paullinus posteritatis gratia adnotavit b). Absoluto feliciter studiorum cursu in diversis ecclesiis officio Pastoris functus est. Nam sub primordia seculi superioris Hritschoviensis Pastor et Ven. Contubernii Decanus erat*) et de­mum ad regendam ecclesiam Prividiensem translatus in Synodo ibidem instituta, ipsa Dominica Jucunditatis an. 1628. non tam Ven. Ministerii, quam nonnullorum Nobilium sententia Superinten­dens renunciatus est. Ad hanc provinciam et hoc accessit, quod relicta ecclesiae Prividiensis administratione Praepositus Bajmo- czensis fuerit constitutus, ibidem a. 1630. die 8. Nov. fato functus. Deductioni funeris pauci admodum Ministri interfuerunt, partim quod praeter eorum sententiam hanc obtinuerat dignitatem, partim quod disperso hinc inde milite tutum peregrinari non fuerit. Ei ad laudem satis est, quod vitae integritate et patientia clarus beate in Domino obierit. De Basilio Fabritio Kectore Sárospatakiénál ejusque meritis in rem Evangelicam videri potest Georgii Caesaris Cassoviensis erudita non minus quam elegans oratio de Vita et obitu Basilii Fabritii Wittembergae an. 1577. in 4. edita. Ad haec Cl. Rotaridae Historiae Hungáriáé Litterariae Lineamen­torum Prolegomena, in quibus p. 179. seqq. prolixe eum laudat et orationem ejus in obitum Gabr. Pereny editam tanquam ;illustre antiquitatis monumen­tum ex vero commendat. b) Daniel Paullinus 111. C. Georgii Thurzo alumnus Wittembergae sub Jacobo Martini Disp. Logicam VI. de Interpretatione an. 1614. tuitus est, quam inter complures alios Basilio Fabri Hlinieensi Pastori Hricsoviensi dedicavit. *) Primum ad coetum St. Michaelis in 1. Comitatu Thurocziensi, uti sub­scriptio ejus anno 1615. 26. Junii facta testatur. (Más valakinek jegyzete.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom