Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars prima

Nicolaus Martini *). Ecclesiae Cseythensis Pastor multo fidelissimus, olim Martin- ko appellatus, cum Nicolao Martini Lászlófalva Thurocziensi non confundendus. Noster enim Superintendens Rosenbergae inferioris conditionis parentibus natus fuit, uti Nicolaus Lucae Ujhelyiensis in Indice Ordinatorum Zabeleriano ad an. 1632. confitetur. Praesi­diis ad vitam cum commoditate transigendam destitutus, studiis incubuit et Deo rebus ejus propitio ita profecit, ut non tantum Bitschae, qua Conrector, ac Ujhelyini ad Kiszuczam, sed vel ma­xime Tótpronae a) apud Thuroczienses copiosae juventuti ad an. 1615. praefuerit. Hinc ad ecclesiam Alsó-Kubinensem evocatus provinciam Diaconi magna cum dexteritate obibat **) atque demum divina providentia Cseythensium Pastor factus est. Hic ita fideli *) Erat Nicolaus Martini membrum Contubernii superioris Districtus Trenchiniensis, sed quo in loco Pastor, nescitur, quem Joh. Ambrosiades an. 1619. 23. oct. in conventu Solnae habito deprecabatur. An. 1637. d. 23. Martii Praepositus Ujhelyiensis erat Andreas Zittkius, Diaconus vero Jonas Piscator. Vid. Album Stumpfii. Habuit noster Nicolaus Martini Fratrem Sámuelem Martinium Rectorem Szuloviensem, quem primum suum praeceptorem dicit Zacharias Clementis, Georgii filius, in Diario patris, opera Gabrielis Volovicz descripto § 14. Hic Nicolaus Martini, postea Superintendens, baptizavit Mariam, Rev. Geotg. Clementis Pastoris f Szuloviensis filiam, an. 1626, die 19. Aug. uti ipse Georg. Clementis in Diario suo p. 13. adnotavit. In Albo Joh. Christ. Stumpfii hoc modo nomen suum adscripsit: Vita viatoris quasi transitus, omnia finem, Quicquid hic immundus mundus honorat, habent, Ergo disce Deo fidere, tutus eris. Humanissimo et ornatissimo Domino Johanni Christiano Stumpfio, magni illi us viri et mei amici honoratissimi M. Joh. Stumpfii filio, apponebam Csojthe Pannonum 14. April, anno 1637. Nicolaus Martini eccl. Csejthens. Pastor et Superintendens. (Más valakinek jegyzetei). a) Postquam Tótpronae in dirigenda felicitér juventute inclaruisset, non amplius Martinko, sed Martini appellabatur, quod num ejus arbitrio vel ali. orum sententia factum sit, non definio. **) Bitschae quoque eodem officio per annum 1616. non sine laude de­functus, ac a. 1618. ecclesiae Jeszeniczensi Pastor datus, a. 1627. ex eadem discessit (Gamauf sajátkezű jegyzet e.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom