Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars prima

31 M. Gregorius Lani. Alter hic est primi Evangelicorum Superintendentis Eliae Lani filius, ia hac Commentatione nostra eodem nomine comme­morandus. In I. Comitatu Thurocziensi feiici omine natus, post­quam optimis praeceptoribus usus adolevisset, munificentia Prore- gis Hungáriáé C. Georgii Thurzo AYittembergae studia amplificavit et iis egregie percultus Rector scholae Bitschensis ad latus Yen. Patris constitutus fuit, quam tamen stationem cum Solnensi com­mutavit et de juventute Hungarica praeclare satis meritus est. Hinc providentia divina anno 1620. ad arcem Arvensem vocatus et Bit- schae a M. Johan. Hodikio initiatus, solita cum dexteritate sacris praefuit, et post aliquot annos ad ecclesiam Heitsovicensem et dein Rajecensem delatus omnia Ministri Evangelici officia cum laude exequutus est. Hoc cum orbi litterato ignotum esse non posset, etsi vix sexennio coetui Rajecensi praefuerit: tamen an. 1634. ad Ve- tusolienses transiit et anno statim sequenti 1635. IY. Comitatuum Superintendens constituitur, a M. Johan. Hodikio consecratus. Me­minit ejus Stephanus Pilarik in Curru Jehovae mirabili a) et palam confitetur, se ab eodem ad Ministerium ecclesiae Ocsoviensis Vetu- solii an.1639. ordinatunl esse.Briznenses, qui tres jam olim continua serie intra pomoeria civitatis suae foverant Superintendentes, non prius quieverunt, quam Gregorium Lani ad regendam ecclesiam 1 ' ' .L-' * "• suam vocatum Briznam transportarent, eumque quartum Superin­tendentem in gremio ecclesiae suae venerarentur. Huc delatus non tantum puritate doctrinae et vitae integritate, sed etiam diligenti utriusque officii administratione, tantam nominis sui celebritatem consecutus est, ut adhuc non sine laude sera ejus recordetur poste­ritas. Nam tantum abest, ut suo defueritDistrictui, ut aliis quoque, ubi se dabat occasio, prompte non minus, quam fideliter inserviret. Praeterquam enim quod salubrioribus consiliis opem ejus flagitan­tibus subveniebat, etiam M. Zackariam Lani fratrem suum et Joa- chimum Kalinkium renunciavit Superintendentes. Multi, nec sine ratione, eo nomine infelicem fuisse existimabant, quod filium reli­a) Prodiit Wittembergae anno 1678. in IY. germanice, in quo fata Ec­clesiae Evangelicae, imprimis autem suae, prolixe describit. Meminit Lanii nostri Cap. 3. p. 6.

Next

/
Oldalképek
Tartalom