Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
I. kötet - Pars prima
32 querit Balthasarum, virum quidem doctum et ad res gerendas idoneum, sed animi ultra, quam reris, inquieti, quod multis modis testatus fuit, dum apud Csetnekienses provinciam Bectoris administraret, quod hic scrupulose admodum percensere opus non est. Hinc etsi Horatius ex vero adserere videatur, fortes creari fortibus: tamen saepe saepius verum esse solet illud Aelii Spartani, quod in vita Severi Imperatoris adnotavit ad posteritatem b), neminem magnorum virorum optimum et utilem filium reliquisse c). Quantum his optimus pater fuerit divexatus, dici satis non potest; nihil tamen neglexit eorum, quae ad reducendum in ordinem filium pertinere existimabat. Tandem laborum multitudine, molestiarum frequentia et morbis senio familiaribus non parum fatigatus an. 1651 Briznae vivere desiit, postquam provinciam Ministri in diversis ecclesiis 31. et officium Superintendentis 16. annis magna cum dexteritate administravisset. Martinira Spetkius. Superiori seculo gens Spetkiana haud vulgariter de rebus Evangelicis merebatur. Praeterqaum enim quod Daniel Spetkius a) Sipikiensis Pastor, Ven. Contubernio Nagy Hontensi nomine Senioris praefuerit: etiam Georgius Spetkius V) copiosae juventuti apud Csetnekienses moderabatur. Noster Martinus, quantum gx icone ejus, quae Eperjesini apud amicos adservabatuiy icffpäiuit, natus erat Bajmoczii an. 1599. Praesidia vitae a melioribus litteris quaesiturus, ita omnem vitae suae rationem instituit,-utoptimorum Mab) Videatur, si placet, Aelii Spartani historia Augusta p. 301. c) Id multis et haud vulgaribus exemplis demonstrari posset, si in rem vulgo notam exempla cumulare consultum esse videretur. Unicum addam ad posteritatem. M. Daniel Lani Galgocziensis Pastor, cui igneam il[am veritatis Evangelicae Columnam debemus, vir eruditus, et propter praeclara in rem sanctiorem merita, omnium'confessione immortalitate dignus, filium habebat ita degenerem, ut eum ab ignominia haud raro redimere fuerit coactus; ne quid de aliis pluribus hac vice adjiciam. a) Daniel Spetkius sub titulo Senioris recensetur inter eos, qui tempore decennalis Ecclesiae Evang. divexationis ex I. Comitatu Nagy Hontensi anno 1673. Posonium fuerant citati. b) Georgius Spetkius fuitDanielis filius, uti ipse in Disputatione de classibus rerum an. 1669. 31. Jul. edita confitetur.