Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
II. kötet - ADVERSARIA - SECTIO III. - CAPUT V.
quis enim rem externo quodam et adparente fuco adulterat ac ad deceptionem corrumpit, falsum committere dicitur, uti de his prolixe disserit Ste- phanusHuszty inJuris prudent ia practica sive commenta» rio novo in jus hungaricum part. III. tit. XXXI. pag. 121., editionis budensis anni 1745.. Haec compluribus exemplis illustrari possent, nisi didicissem, exempla odiosa esse et haud raro osores veritatis ad rabiem usque concitare: ut tamen sciant posteri, unum atque aliud optima fide adsignabo. Leopoldus a Kolonics, ex melitensi castellano archiepi- scopus strigoniensis post obitum Georgii Széchenyi constitutus, cum pro- testantium ministri ad varios carceres condemnati, indubiam ex iis liberationem a sacratissima sua majestate Leopoldo M. praestolarentur: ille, omnibus audientibus, apostolicae mansvetudinis oblitus, ferali militum more edixit: „etsi imperator mandata pro vestra eliberatione millies miserit, millies immutabo“, ut M. Georgius Lányi in Narratione suae c a p t i v i t a t i s, Tobias Masnitius et Johannes Simonides in variis opusculis tanquam genuini testes et adflictionum illarum consortes integra fide adnotarunt. Adhaec quis est, cui ignotus sit comes Paulus Balassa, cui nostris temporibus talis religionem romano-catholicam promovendi ratio titulum comitis catholici peperit, ex sententia summi pontificis eidem adtributum. CAPUT V. DE OFFICIALIUM IN INCLYTIS COMITATIBUS ET DOMINORUM TERRESTRIUM INSOLENTIA. §• IVix praeter dominos terrestres reperias in Hungária alios, qui veritatem evangelicam impediant magis, quam qui publica in comitatibus officia consequuntur. Domini terrestres ii adpellantur, qui plenum jus in certam portio nem terrae obtinent et nisi lege impediantur, in ea libere disponunt. Hi adtributo sibi jure saepe saepius abutuntur, cum idem non tantum in corpora, sed etiam in conscientias subditorum extendunt et non minus religioni, quam bonis eorum dominari volunt. Etsi enim publica regni lege prohibeantur, ne subditos suos in exercitio religionis impediant, quod ex laudato Extractu articulorum anni 1741. sufficientissime cognosci potest: tamen frequentissime positivis regni legibus ita