Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

II. kötet - ADVERSARIA - SECTIO III. - CAPUT IV.

152 homines aegre constitutos admitterentur, ad multas ecclesiae evangeli- cae eperjensis supplicationes augustissima regina dato ad Consilium regium rescripto clementer definivit, „quod ecclesiae evangelicae ministri ad mor­bidos suae religionis consortes in civitatem admitti debeant“; Consilium vero regium locumtenentiale datis ad amplissimum magistra­tum eperjensem litteris adscripsit: „admitti possint.“ Hinc uti clarum inter verba: posse et debere discrimen est: ita insolens fuit mandati regii immutatio. De sinistra mandatorum regiorum inter­pretatione suo malo edocti fuerunt trenchinienses. Dum enim circa an. 1746. mandato regio cautum iis esset, ne extranei, praeter solos indige­nas, ad sacra augustanae confessionis admittantur, adversarii id ad omnes extra civitatem trenchiniensem habitantes extenderunt, cum tamen summus ille magistratus solos bohemos et vel maxime moravos, ad sa­cra eo commeare solitos, intellexerit; ne quid de suppressione mandato­rum regiorum adversariis familiari percenseam. Nam etsi elem. regina nostra Maria Theresia peculiari edicto mandata augustissimi condam genitoris sui, Caroli VI., confirmaverit atque ad debitam eorum obser­vationem omnes Hungáriáé cives non sine ratione adstrinxerit: tamen adversarii de mandato carolino anni 1732. d. 12. Jul. publicato, quo omnis templorum occupatio interdicitur; aut de alio rescripto, quo an. 1733. jusjurandum per beatam dei genitricem et sanctos evangelicis re­laxatum fuit, nihil prorsus audire volunt. Ipsa elem. regina Maria The­resia, cum protestantes in causa decretalis illius jurisjurandi an. 1742. supplices quererentur, omnes in causa religionis molestias praeter scitum et voluntatem suam fieri significavit et ut talia prorsus tollantur, auto- ritate sua regia demandavit; vid. Geschichte der Königin part. II. sect. 1. §. VII. pag. 19. sq.: sed mandatum caesareo-regiae majestatis suppressum est. Unde facile admodum est existimare, quam audacter mandata regia, cum praesentissima rei evangelicae jactura, ab iis con­temnantur. §. 2. Haec etsi ita comparata sint, ut luculentissime crimen falsi redoleant: tamen tantum abest, ut contemptores illi mandatorum re­giorum poenae in legibus patriae constitutae subjiciantur, ut studio­sissimi potius religionis romano-catholicae propagatores adpellentur. Crimen falsi, judice cel. Husztyo, est dolosa veritatis immutatio, in alterius praejudicium facta, publico jure poenaliter prohibita. Quis­

Next

/
Oldalképek
Tartalom