Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

II. kötet - ADVERSARIA - SECTIO III. - CAPUT III.

149 per preces assiduas, supplicationes perpetuas, sollicitationes haud inter­ruptas, tanta humilitate et devotione, ut vix ad deum pro aeterna salute humilius ac magis devote fundi consveverint, tempestiva quaesita sint remedia: tamen omnia, ut loquitur, fuerint frustra, cum nihil, nisi pro sonsolatione irrisiones, pro remediis compedum minae, pro levamine aerumnarum multiplicationes, adeoque nova vulnera reportarentur.“ Yid. Animadversiones ejus ad punctum III.. Accedit perditum illud jesuitarum axioma: „haereticis non esse servandam fidem,“ ita apud romano-catholicos invaluisse, ut sanctum quasi et coelo delapsum esse arbitrarentur: cum tamen et in se falsum sit et lutheranos haereticos esse nunquam vel ad speciem fuerit demonstratum. §■ 3. Ut autem certum sit, leges ex consensu statuum latas et au- toritate regum confirmatas, omnes fere convulsas esse, posteritatis gratia paucis demonstrandum est. Uti liberum religionis evangelicae exercitium omnibus concessum fuit tempore pacificationis viennensis au. 1606. art. 1., ita in publicis comitiis Posonii an. 1608. lege cautum, „ne quisquam omnium, etiam in fisci ac quorumvis aliorum bonis, in libero religionis usu et exercitio a quoquam, etiam dominis terrestribus impediatur.“ Ecclesiae pastores per neminem amoveri debere, amotos vero reducere vel alios loco ipsorum substituere licitum esse, non tantum per Ferdinandum III. imperatorem an. 1647. art. 5. conditione 3. definitum fuit: sed etiam per Leopoldum M. an. 1659. art. 1. condit. 1. confirmatum. Rusticos, quales demum cunque illi sint, in negotio religionis a nullo prorsus debere turbati, si vero quis eos turbaverit, liberum religiouis usum eos reassumere, exercere et con­tinuare posse; evangelicos ad ceremonias religioni suae contrarias compellendos non esse Ferdinandus III. cum universis regni sta­tibus anno 1647. definivit. Magnatibus atque nobilibus in arcibus atque solitis residentiis suis pro ritu cujusque professionis*) ora­toria et sacella aedificare et dotare Leopoldus I. art. 26. anno 1681. permisit et anno 1687. confirmavit. Sed omnia haec injuria temporum et intempestivo cleri romano-catholici studio ita convulsa et obliterata sunt, ut miseri evangelici ne legibus quidem regni libertates suas tueri amplius permittantur; sed si quid obtinere velint, sub titulo gratiae regiae id impetrare jubeantur, quod nobilissimo condam *) R i b a y- ds Nitraynál: confessionis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom