Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

II. kötet - ADVERSARIA - SECTIO III. - CAPUT IV.

150 Samueli Pulszky, causam oratorii eperjensis agenti, apud cancellarium regni Leopoldum de Nádasd evenisse omnes scimus. *) Id mihi ipsi acci­disse cum dolore recordor. Advenerat, ut sciant posteri, Rosn aviam sacri romani imperii princeps, primas regni Hungáriáé et archiepiscopus stri- goniensis, Franciscus e comitibus Barkóczy de Szala etc., cui monitione inc. patronatus, communi rev. fratrum nomine, observantiam testaturus, cum ven. Michaele Schramko, pastore köviniensi, et rev. Matthia Prúni, oláh-patakiensi, 16. Jul. an. 1763. Rosnaviain ingressus sum, post im­petratam adeundi eum facultatem brevissime eum adlocutus. Hic etsi nos lubenter et multo benignissime acceperit: tamen se continere non potuit, quin post multa alia ediceret,^„ne phylacteria nostra ultra, quam leges permittunt, extendamus; cum nobis lutheranis in jure patriae non­nisi duae leges supersint, quarum prima est: lutherani comburantur, alia: lutherani adhuc tolerentur.“ Hoc ita non esse, etsi constitutiones et leges regni in publicis comitiis sancitae et tot sacra regum diplomata, libertates trium religionum in regno Hungáriáé receptarum confirmantia, luculentissime testentur : tamen multis jam vicibus docuit nos eventus, sanctas illas in negotio religionis leges, a statibus et ordinibus regni la­tas, et sacris regum diplomatibus confirmatas, ita in dies convelli, ut vix vestigium earum supersit amplius. Hinc religio evangelica, non uti fit perperam, tolerata, sed recepta et summa august, regum autoritate confirmata dici debet. Nam uti ven. clerus tempore commissionis pesthien- sis declamabat, leges et articuli an. 1647. sublati non sunt, sed confir­mati, quod clausula art. 26. an. 1681. „salvis semper eatenus legibus diplomate regio firmatis“ luculentissime evincit. CAPUT IV. ' DE MANDATORUM REGIORUM CONTEMPTU ET INTERPOLATIONE. §• 1­Eo crevit ven. cleri lmngarici et excelsi consilii regii locum- tenentialis audacia, ut mandata regia immutare et pro suo lubitu interpretari, aut si displiceant, penitus contemnere et publicam eis lucem denegare, in partem prudentiae interpretentur. *)Doleschal- és Daxnernél: 0 deus, in quae nos servasti tempora 1

Next

/
Oldalképek
Tartalom