Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
II. kötet - ADVERSARIA - SECTIO III. - CAPUT II.
141 magis, quam litteras natus. Tales religionis nostrae squamas non inultum curamus, qui putridis et foetentibus piscibus similes prudentioribus abominatio sunt, foetenti sterquilinio conformanda. Nemo enim talium propter continuos conscientiae stimulos feliciter vitam cum morte commutavit. His merito accensendus est Stephanus Fekete, superioris seculi XVII. trans Istrum superintendens, qui agnitam et multis modis propugnatam religionem evangelicam post decennalem Leopoldi M. divexationem perfide deseruit, quem etsi multi credant post multos conscientiae stimulos ad priora rediisse; ego tamen certus scio, quod Fekete per multos atro carbone notatus Nunquam cordatis amplius albus erit, de quo in Superintendentibus meis *) plura **). §• 2. Quantum hi, qui a religione evangelica desciverant, damnum veritati procurarint, pro dignitate explicari non potest. Nam exploratae veritatis est, quod dixit quidam: Asperius nihil est, quam turpis apostata primi Ordinis et semper carnificina sui. Id inter mille testimonia exemplo comitis Georgii Illésházy probari potest. Is ex sententia optimi patris, comitis Casparis Illésházy, institutione Johannis Kucsera, rectoris rosenbergensis, usus et in religione evangelica ***) educatus, clam Viennam se contulit et inscio patre sacra romano-catholica amplexus est. Heres bonorum etsi difficiliter faburgbei abgelegten Glaubensbekenntnis s, gr. 4.1761. renuneiavit evangelicae religioni, factus senator Basinii, in summa egestate vixit, civibus pro prandio ad eos veniens oneri fuit, ut ita natum proverbium : Kochy ojtá kde sa kadj. Ejus filia nupsit cuidam fabro ferrario tren- chiniensi, apud quem et mater delituit, omnes catholicae. Ejus filius, David Sztanovszky, romano-catholicus, cel. principis Nicolai Eszterházy in oppido Báth per duos annos solum frumentarius ita exagitatus intra 3. dies vix 35. annos natus misere mortuus est an. 1783.. *) Monum. evang. aug. conf. in Hung. hist. 1. k. 94. 1.. **)Ribaynál jegyzetben: Nostra aetate Johannes f) Claudini ex academia vitembergensi rediens et prope Jaurinum aulicum informatorem agens apud clericos jaurinenses abnegavit nostram religionem, factus parochus ex voluntate Zichyi, episcopi jaurinensis, in Kábaköz nomenquo commutavit in . . . ***) Doleschal- ás Daxnernél: lutheraua. f)Bartholomaeidesnél: Memoria ungar orum st. 274.1.: Andreas.