Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

II. kötet - ADVERSARIA - SECTIO III. - CAPUT II.

- 142 ctus, evaugelicos turbavit, Georgio Szelepcsényio archiepiscopo strigoni- ensi, propter aes ab eo mutuo acceptum, obnoxius, ex ejus arbitrio omnia exequebatur et cum exsolvendo non sufficeret, oppida et pagos ei resignavit et eo ipso rei lutheranae ibidem florenti irreparabile damnum conciliavit. Archiepiscopus moriturus castellum banoviczense, pagos et agrcs in patres jesuitas transtulit, postquam nostros omni libertate privavisset. Zacharias Lányi, superintendentis ejusdem nominis filius, ultimus scholae banovi- czensis rector fuit, qui cum verbi divini ministris et reliquis scholae ci­vibus armata manu exturbatus, scenam hujus scholae clausit, nec ullum unquam tempus eam evangelicis reseravit amplius. Dum egrederentur, juventus hymnum -.Dominus me regit etc. decantabat et populus copiosis lacrymis euntes comitabatur. Ministri vero non minus suos, quam civium animos verbis Christi: „beati estis, quando odio vos habe­bunt homines,“ confirmabant. Neque melior fuit uxor Georgii Illésházy, Maria Forgács, cujus crudelitas in rev. Johannem Yiczianovics exercita legi potest in Appendice Historiae diplomaticae pag. 115. His adnumerandus est Emericus Lósy, Pázmáni in archiepiscopatu stri- goniensi successor, parentibus lutheranis natus et a Gvilielmo Lamor- mainio jesuita, dum studio poetico operaretur, Luthero ereptus. Vid. Archiepiscopos strigonienses compendio datos pag. 128.. Quantum ille rei evangelicae obfuerit, ex actis comitiorum an. 1638. cognosci potest. Huc porro pertinet comes Francisous de Nádasd, Pauli filius, qui postquam a sacris nostris descivisset, in partibus cis- et transdanubianis ultra 40. templa evangelicis eripuit. Conf. Parschitins in Tabulis pag. 182.. Talis erat vidua Georgii Rákóczy junioris, quae mutatis sacris calvinianos inprimis vexavit. Nam etsi Susanna Lorántfy, Georgii Rákóczy jonioris uxor, supremis tabulis definiverit, „ut in herediis ecclesiarum et scholarum, praecipue patakiensium, sta­tum, qualem esse contigerit, ubi e vivis eximeretur, filius atque ejus po­steri tueantur, in praedicatores, magistros et doctrinarum studiosos be­neficia, quibus ejus jussu fovebantur, sine diminutione ejus conferri cu­rent, geminos in academiis Germaniae constanter alant, qui patakienses scholas subinde moderentur et ecclesiis secundum Danubium existenti- bus magistros sufficianttamen mortuo Georgio Rákóczy juniore, re­licta ejus, Sophia Báthory, sponsionem illam ultimis tabulis firmatam violavit. Susanna enim Lorántfy patakiensibus et reliquis in annum pendere solebat „modios tritici 241., gallinas 431., dolia vini 219., ad haec 1400 fi.,“ praeter farinae, hordei, carnium, salis, pultium, legumi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom