Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

II. kötet - ADVERSARIA - SECTIO III. - CAPUT II.

140 maluit religionem evangelicam, in qua educatus fuit, deserere, quam di­gnitate vicecomitis, quae ei apud thuroczienses ea conditione promitte­batur, privari, qui cum nulla ratione commoda publica promoveret, omni­bus exosus, inglorius finem vivendi fecit, tam inclytae gentis non exi­guum ludibrium. Paulus Szentiványi, optimorum filiorum pater, propter exilem apud sárosienses dignitatem et suos commutata religione involvit et ipse paucum post tempus infelicem evomuit animam. Neque ex ordine ecclesiastico deerant, qui post vitam licentiose actam poenas, quas meruerant, declinaturi, non sine perpetuis conscien­tiae stimulis malo huic se involverent. M. Johannes Kircherus, patria tu- bingensis, derelicta ibidem uxore, primum Banoviczii, dein Neosolii scho­lae rector, postquam vivente adhuc uxore virginem quandam neosolien- sem in futuram conjugem sibi des ponsasset, cognito negotio, ignominiam, quae ei impendebat, evitaturus, deserta uxore et religionem deseruit praeposterique sui facti rationem redditurus Aetiologiam edidit, non tantum a Dorschaeo in Hodegetico catholico an. 1691. Argentorati edito,Bebelioin Antivanquerecio an. 1682. impresso, sed etiam a discipulis ejus, Paulo et Adamo Kis, sárváriensibus, Paulo Lochmanno, thurocziensi, et Samuele Csernák, babotensi, disputationi­bus aliquot, sub praesidio celeb. Abrahami Calovii Regiomonti 1642. habitis, felicissime confutatam. Vide, si placet, Examen Aetiolo­giae M. Joh. Kirch eri in IV. et hominem profugum etiam post infelicem ejus obitum detestare. Huic adnumerari possunt Martinus Dé- vay, minister cassoviensis, a fide devius, Johannes Benedik, minister 1Ó- falvensis et Johannes Kegyer, pastor kőszegiensis et lemesanensis at­que demum, uti loqui amant, licentiatus vidernikiensis, omnes, quod tempus probavit, inglorii et infelices. De Tobia Brunczvik, comitis Sta- nislai Thurzó, proregis Hungáriáé, semptaviensi concionatore et decem comitatuum superintendente, turpi et infelici religionis evangelicae deser­tore, egi prolixius in Commentatione mea de vitis superi n- tendentum evangel icorum in Hungária*), ne quid de perdito illo Sztanovszkyo, qui an. 1762. propter vitam turpiter actam, relicta uxore, ecclesiam pondelocensem deseruit et commutata religione sacris romano catholicis se addixit **), percenseam, homo ad captandas umbras *) Monum. evang. aug. conf. in Hung. hist. 1. k. 87. 1.. **) R i b a y n á 1 jegyzetben : Posonii in templo cathedrali de cathe­dra dicto sermone, qui typis excusus est sub titulo: Kurtze Anrede an die gantze Versammlung, in der Kirche in Pres-

Next

/
Oldalképek
Tartalom