Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
II. kötet - ADVERSARIA - SECTIO III. - CAPUT II.
139 maino, S. J., Luthero ereptus, de quibus omnibus erit in posterum dicendi locus. Multo plures numerari possent, quos secularium officiorum dignitas lutheranis subtraxit. Postquam enim Ferdinandi II. et sequentium regum tempore ab officiis publicis removerentur lutherani, homines seculo dediti potius religionem, quam publica officia relinquebant. Ecce inc. gens de Réva, axiomate supremorum comitum insignis, a primordiis emendatae religionis doctrinae evangelicae adhaesit, quod exemplo Francisci I. de Réva, locumtenentis palatinalis, et post mortem Nicolai Thuróczy, favore Ferdinandi I. imperatoris supremi thurocziensium comitis, an. 1573. mortui, luculentissime commonstrari potest; ne quid de magno illo heroe, Petro Réva, sacrae coronae duumviro, Trenchinii ad pedes sacrae coronae Hungáriáé an. 1622. beate mortuo percenseam, de quibus in Syllabo litteratorum thurocziensium*) pro" lixius commentatus sum: evenit tamen, ut seculo hoc XVIII. Michaelis senioris de Réva duo filii, Petrus et Michael, dignitatum regni percupidi» relictis sacris evangelicis, romano-catholicis se adsociarent, quorum ille dignitate supremi comitis, hic Consilii regii locumtenentialis adsessoris et aliis dignitatibus auctns, stimulis conscientiae exagitatus tristem vivendi finem fecit, vir alioquin, dum lutheranis adhaereret, rerum sacrarum egregie peritus. Minimus natu frater, Paulus liber baro de Réva, an. 1767. beate mortuus, quam continenter professus est religionem evangelicam, ita religiose coluit, ut ab ea se nulla ratione dimoveri fuerit passus, vir, et amator et vindex veritatis constantissimus, cum alii complures vanitati magis, quam veritati dediti, dignitatis cujuspiaru causa facile religionem evangelicam, in qua educati fuerunt, cum romano-catho- ica commutarent, quales inter Beniczkyos, Berzeviczyos, Dessewffyos, Okolicsányios, Szirmayos, Szentiványios et alios complures fuisse omnibus exploratum est. Franciscus Dessewffy, homo quidem indoctus et ad res publicas, quod experiendo didici, cum dignitate procurandas ineptus, Szelepcsényio oppignoravit, quam ei summam et dynastiam restituturus fuisset, tanquam filio adoptivo, ut promisit ei Szelepcsenyius, si se ei submittere voluisset; quod cum ille recusaret, homo ambitiosus dynastiam banensem jesuitis szakolczensibus dono dedit. Quod an. demum 1729. Josephus Illes- házy ah jesuitis redemptum familiae suae recuperavit. Tempore beli Tököly- ani caesari fidem non servavit, sed rebellibus se adjunxit; Gabriel tamen ante mortem resipuit. Ex Mst. Johannis Thurzó, rectoris olim trenchiniensis, an. 1759. mortui. De his etiam videri potest Franciscus Kazy, S J., in Historia regni Hungáriáé lib. II. pag. 131. 132.. *) Lásd, Péterről , Magy. tud. e'rtekezö 1. köt. 1862. 248. s. k. 1.