Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

II. kötet - ADVERSARIA - SECTIO III. - CAPUT II.

136 an. 1679. impressum, quod revocatorio suo sermoni adjunxit et an. 1679. Vitembergae imprimi curavit Stanislaus Izdebsky, evangelico-catholi- cae fidei confessor. §. 6. Quantam haec calvinianorum scissio jacturam rei evangeli- cae adtulerit, facile admodum est arbitrari. Praeterquam enim quod utraqne pars debilior facta est: etiam magna cum acerbitate invi­cem digladiabatur et adversariis rei *) evangelicae tanta cum facilitate resistere non potuit. Ecclesia, judice Georgio Majore, in oratione an. 1557. Viteinber­gae habita, nil aliud est, quam acies castrorum ordinata. Infelix autem exercitus est, cujus duces dissentiunt et propter mutuas, sine prudenti deliberatione factas, dissensiones'exercitum, ad paucitatem redactum, hosti ad resistendum imparem efficiunt. Idem in scissione hac calviniana evenisse nemo est, qui non facile intelligat. Verum est, quod dicit sal­vator: Omne regnum intra se divisum desolabitur et domus divisa cadit. Luc. XI. 17.. C.AJPTTT II. DE MAGNATUM A RELIGIONE EVANGELICA DEFECTIONE. §• 1­Non parum felicissimos rei evangelicae successus impediebat magnatum Hungáriáé profana a religione evangelica **) discessio. Uti enim iis magno numero accedentibus, laetis auctibus invale­scebat : ita posteris eorum ab agnita semel veritate deficientibus, non parum diminuebatur. Quam multi magnates religioni evangelicae accesserint, sect. II. cap. I. ostensum fuit: nunc de iis, qui defecerant, breviter dicendum est. Neque ignobiles, neque pauci fuere. Nam etsi in religione evangelica educati, veritatem ejus agnoverint: tamen contra scientiam et conscien­tiam, rerum seculi liujus percupidi, ab ea desciverunt. Tales erant in primis, ut alios taceam: An. 1623. Nicolaus et Sigismundus Forgács, Nicolaus Veselényi, et paulo post Andreas Balassa, Franciscus Veselényi et Jakusitbü. *)Doleschalnál: doctrinae. **) Doleschal a ál: lutherana.

Next

/
Oldalképek
Tartalom