Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
II. kötet - ADVERSARIA - SECTIO III. - CAPUT I.
135 lachio, professori jenensi, prolixius exponeret, qua occasione malo huic involutus fuerit, postremo adjecit: Qui vult cavere arianismum, caveat calvinismum. Huic addi debet Petrus Nigrini, ex ministro lutherano calvinianus factus, qui, dum cum arianis semel atque iterum disputavisset, Arii doctrinam sequutus est atque demum ad muhamethanismum prolapsus, Constantinopoli commorabatur, quem cum laudatus Gerlachius visitasset, albo ejus inscripsit sequentia: Qui vult vitare muhamethanismum, vitet arianismum, qui arianismum, vitet calvinismum ; uti haec omnia celeb. Gerlachius, ingenuus testis, memoriae prodidit. Hoc praeterea non sine causa ad posteritatem scribi debet, ipsum romanum pontificem, Innocentium XI., unionem talem procurare voluisse et serio decrevisse, ut 1. ) Synodum convocet 24. theologorum, dimidiatis numeris reformatorum catholicorum, ita enim adpellat lutheranos, et ejusdem numeri romano-catholicorum. Calvinianos se prius non recepturum, quam tripli • cem errorem: a.) de praedestinatione, b.) de coena sacra et c.) de persona Christi agnoverint et palinodiam publice canere coeperint. 2. ) Remotis affectibus et sine omni partium studio ad ductum scripturae esse edicendum, ad cujus quoque limam *) Augustana confessio et Concilium tridentinum reducantur, se interim non judicis, sed summi in ecclesia Christi sacerdotis munere functurum. 3. ) Sacram coenam sub utraque dandam. 4. ) Auricularem confessionem nonnisi hispanis aut italis esse relinquendam, ob enormia, velut vocantur, peccata muta. 5. ) De invocatione sanctorum primos antiquissimos patres esse sequendos. 6. ) Purgatorium credi aut rejici posse parvo orthodoxias damno aut periculo. 7). Conjugium clericorum admittendum utique, non tamen iis, qui votum castitatis praestiterint. 8.) Tandem romano- et reformato-catholicos cum ecclesia graeca, quamvis errorem de processione spiritus sancti agnoscere non velint, ecclesiam vere Christianam constituere. Cetera concilio relinquuntur. Haec totidem verbis Roma die 31. Jul. an. 1679. perscripta sunt. Vid. Decretum Innocentii pontificis XI. exhibens suppressionem officii immaculatae conceptionis sanctissimae virginis et complurium indulgentiarum, Romae ) R i b a y n á 1: lineam.