Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
I. kötet - Pars prima
26 suo Jeremia Melikio Coronobaniensi Pastore c) apud Ven. Contubernium Gömöriense intercessit. Quanta cum dexteritate provinciam illam Briznae sibi commissam administraverit, non habeo dicere. Nisi enim virum eruditio et vitae integritas commendasset, vix unquam tot tantorumque Ministrorum Antistes fuisset ordinatus. Palam enim est, eum rebus praeclare gestis, dignum fuisse visum, qui in solenni illa Solnensi Synodo 1610. 4. Comitatuum Superintendens renuntiaretur. Vir fuit doctus et ordinis ecclesiastici ob- servantissimus. Hinc montanae quoque Civitates ita eum observabant, ut nihil fere sine arbitrio ejus susciperent, quod sive ad provehendas, sive ordinandas res ecclesiarum pertinere existimarent. Certe cum in Conventu Cremniciensi 14. Jun. 1612. celebrato Senior montanarum Civitatum eligi deberet, Melikius praesto fuit et pro sua prudentia hoc effecit, ut communibus Civitatum suffragiis M. Paulus Lentius eligeretur. Pari ratione in eo juxta cum reliquis Superintendentibus , quo annus emendatae religionis Evangelicae Jubileus 1617. pro dignitate celebrari queat, diligentissime elaboravit. Hinc Moschoviae in Districtu suo apud Ven. Matthiam Loch- mannum, Contubernii Thurociensis Seniorem die 27. Sept. cum reliquis Superintendentibus et I. Nobilitate hoc constituit, ut memoria haec secularis d) ea, qua fieri potest, devotione die ultima mensis Octobris absolvatur. Quanta id ipsum cum pietate peractum fuerit, hic loci recognoscere opus non est,' cum nemo sit, qui non facili admodum negotio divinando adsequatur. De pietate Melikii, modestia et continuis, quibus distinebatur, laboribus, disserere nihil attinet. Praeterquam enim, quod provinciam Pastoris apud Briznenquenti demum tempore Ujhelyini ad Vagum Praepositus constitutus, amplissimam stationem illam cum dignitate administravit. Andreas Szoczovinus Alexandri pater Thurocziensis fuit 1569. Neos. Slavorum Concionator, 1575. Pastor Prividiensi3 et 1579. BriznensisAntistes. c) Jeremias Melikius an. 1594. Coronobanensis et an. 1610. Kibniezensis Pastor, controversiam quandam an. 1595. intercessione Ven. fratris Samuel, Melikii Briznensis Pastoris consopivit. d) De Jubileo Evangelico 1617. celebrato videri potest Andreas Pragajus in Themate seculari Heidelbergae propugnato, Ubi praeter multa alia, Proceres illos Ilnngariae, qui eam ob causam dies festos egerunt, bona fide percensuit. Meminit hujus Eev. P. Pranciscus Kazy S. J. in Historia Hungáriáé Libr. II. p. 130. seq.