Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
I. kötet - Pars prima
ses magna fidelitate administrabat: etiam officio Superintendentis integro decennio ita perfunctus est, ut omnes commissas sibi partes egregie impleverit. Filiam, quam habebat, Eev. Thomae Moko- schino e) elocavit et tandem aetatis laborumque satur, relicto sui desiderio anno 1620. beate in Domino mortuus est/) 29. Aug. et ultima ejusdem sepultus. Melchior Rohatsius. Non fuit ignota eruditis sub initium seculi superioris Rohat- siorum familia, propter eruditionem et res praeclare gestas haud vulgari fortunarum et dignitatis accessione subinde adaucta. Inter eos, quod scio, principe loco collocari meretur Superintendens noster, per omnes fere sanctioris ordinis gradus ad summum fastigium eluctatus. 'Primum enim absolutis feliciter studiis, sub initium seculi superioris Eperjesiensis scholae Rector factus *), de credita sibi juventute praeclarissime meritus est, quod ei in Indice Ordinatorum M. Petri Zabeleri Job. Comnetenus a) in partem laudis transscribendum existimavit. Eperjesino singulari Dei providentia ad Liptovienses delatus, stationem Pastoris Liptschensis tanta cum dexteritate obibat, ut ab anno 1613. ad an. 1620. Venerabili Contubernio nomine Senioris praefuerit. Hic Briznam accitus Lip- toviensibus 10. Novemb. anno 1620. valedicit et Melikio suffectus, anno statim sequente die 14. Martii communi omnium sententia Moschoviae in I. Comitatu Thurocziensi Superintendens renuncie) Thomas Mokoschinus fuit primum Briznae Diaconus, dein ad aedem Divo-Marianam in 111. Comitatu Thurocziensi Verbi Divini Minister, dignus tanto socero gener. f) Vid. Thomae Dorothicii Rosenberg.Diarium, opera Generos. Gabr. Va- lovicz Tarno-Thuroczensis exscriptum pag. 27. *) An. 1616. die 12. Maii cum Floriano Duchon vocatns est ad exequias Spect. ac Magnificae Catharinae Palfy (Gamauf jegyzete). a). Joh. Comnetenus Liptoviensis absoluto studiorum cursu primum ad aedem Divo-Marianam apud Liptovienses scholae Rector, dein Teuto-Lipt- schao collega, postremo scholae Turanensis moderator, atque demum Vara- noviensis Pastor anno 1618. constitutus fuit. NB. Georg. Rohatsius Rector in Thurocz. Comitatu Vid. Ind. Ordinatorum per Martinum Vagnerum nro 32.