Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
II. kötet - ADVERSARIA - SECTIO I. - CAPUT I.
44 tis in dicta cantione commisit. Fuit enim rerum sacrarum multo peri- tissima, uti ex Joh. Hencltelio, qui ei a sacris fuit, fatetur se didicisse. Lutheri biblia sacra manibus suis excuti passa non est, sed non minus domi, quam peregre constituta lectioni eorum incubuit. Vide in hanc rem Lutheri tomum Y. jenensem. *) §• 4Propius ad veritatem accedunt, qui libellis Lutheri a mercatoribus ex Saxonia adlatis initium reformationis admetiuntur: neque tamen rem in solidum conficiunt, cum et rariores fuerint, nec a pluribus facile obtineri, aut etiam intelligi potuerint. Communis fere haec est eruditorum sententia, qui de repurgatis apud hungaros sacris quidpiam commentati sunt. Nam non tantum Severinus Sculteti, sed etiam Hanerus cum Schmeitzelio hanc amplectuntur sententiam, imo quod mireris, ipsi adversarii huic accedunt opinioni et Alphonsus de Castro, monachus franciscanus lib. II. cap. 15. de puniendis haereticis operum suorum pag. 1324. palam confitetur: Rara est in toto orbe christiano provincia, in qua non sint aliqui lutherani, aut publici, aut occulti, quod non aliunde evenisse certissime constat, nisi quod libri Lutheri ab ejusdem classe hominum per omnes fere provincias impune deportati sunt. Sed aliud est libros Lutheri ad emendationem sacrorum in Hungária haud leve momentum ad- tulisse: aliud, initium reformationis ab iis derivari oportere. Fateor ego lubentissime scriptis Lutheri non tantum apud saxones, sed apud exteros quoque doctrinam illam puriorem disseminatam fuisse , uti 1. cit. cum ratione judicabat Wernsdorf; sed et hoc mihi exploratum est, Lutherom primo reformationis triennio docendo, praelegendo et disputando magis, quam scribendo operam impendisse, cum tamen post triennium innotuisse jam hungaris dogmata Lutheri haud obscure probari potest.. Etsi ergo scripserit, uti scripsit omnino quaedam, antequam in Hunga*) Ezek helyett, a föntebbi pontot folytatólag, Doleschalnál imezek olvashatók : Adhaec etsi ii, qui pios Lutheri hymnos decantabant, non parum moverint hominum animos ad indagandam veritatem evangeli- eam, et ad eam suscipiendam haud vulgariter disposuerint, patet hoc inde, quod ipsi adversarii moleste tulerint, hymnos in lingva vernacula a plebe decantari, sicut intelligi potest ex querula capitularium cibiniensium epistola, ad Ludovicum II. regem Hungariaa data an. 1525., quae tota legitur in Lampe Historia : tamen num jure laudem reformatorum primorum mereantur, non sine ratione ambigo.