Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
II. kötet - ADVERSARIA - SECTIO I. - CAPUT I.
45 ria purior religio coepisset disseminari: ea tamen vel in Hungáriám difficiliter pervenerunt, vel, postquam pervenissent, paucis admodum fuerint cognita et, quod ego sentio, non tam per mercatores, quam reduces ex Saxonia studiosos opera mercatorum illata. Talia scripta Lutheri erant; de libertate Christiana, de confessione, de poenitentia, ,de duplici justitia, de baptismo, de passione Christi, de votis monasticis, de communione sub utraque specie, de captivitate babyloni- ca, aliis, uti adnotavit Hanerus in Historia ecclesiarum transylvanicarum p. m. 147.. Hinc etiamsi libris Lutheri tantum tribuam , ut aequum magis aestimatorem librorum ejus vix repe- rias: iis tamen initia reformationis in Hungária adscribere nolim , cum circa an, 1523. plures fuerint in patria nostra 1 utherani, quam omnes exstabant libri, quos tota vita sua conscripsit Lutherus, quamvis multi nec viderint, nec legerint scripta Lutheri. §. 5. Venerandus condam Paulus Major, vir omnium confessione multo doctissimus, ecclesiae, quae Berzethini est, minister, et eo tempore ven. contubernii gömöriensis orator, peculiari oratione longe doctissima, in publico rev. fratrum conventu an. 1748. habita, primum et universalem in Hungária reformatorem, Leonem X., summum romanum pontificem fuisse adseruit, cum idem rescripto , quod bullam vocamus, an. 1520. publicato, Lutherum et doctrinam ejus toti Christiano orbi notam reddiderit. Si universalem Lutheri et doctrinae ejus publicationem metiaris, sententia haec, meo judicio, non parum in recessu habere videtur. Nunquam enim Lutherus cum doctrina sua tam cito orbi christiano innotuisset, nisi bulla summi pontificis, quae ubique legi jubebatur, in omni • bus partibus fuisset publicata; sed quia id ipsum praeter omnem ejus intentionem et, ut loquimur, ex accidenti tantum evenit, eum inter reformatores collocare nolim. Accedit, jam tum, cum bulla apud hungaros publicaretur, aliquos inveniri debuisse lutheranos. Nisi enim fuissent reperti, tam propera bullae publicatione opus non fuisset, cum absente morbo remedia quaerere non soleamus; neque Georgius Szakmáry, ar- chiepiscopus strigoniensis, de quo jam dictum est, Lutherum an. 1521. ex primariis Hungáriáé cathedris damnari jussisset; quod tamen factum