Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

II. kötet - ADVERSARIA - SECTIO I. - CAPUT I.

41 tur, et Georg, de Zedlitz, eques bohemus, hussiticae veritatis adsertor, non tantum clientes suos ad Lutherum misit, sed etiam idoneum animae curatorem expetiit. Yid. Wernsdorfius, praeceptor meus et post fata in cineribus venerandus, in dissertatione de progressu emendatae religionis p. 38.. Etsi ergo hussitae reformatores religionis evan- gelicae non fuerint, ad emendationem tamen sacrorum facilius peragen­dam non parum contulerunt. Hinc facile colligas, templa, quae in Hun­gária, ante constabilitam publica regni lege religionem evangelicam, in his partibus possederunt evangelici, non a romano - catholicis, sed a hussitis in lutheranorum venisse potestatem. Postquam enim hussitae in Hungária consedissent, magna animi contentione templa excitabant et ea a romano-catholicis calicibus sive pictis, sive ex coemento in muro eductis discriminabant. Hinc dux eorum Ziska, Johannes de Calice, et hussitae, calixtini alias adpellabantur. Imo et distichon in hussitas, hanc ob causam, retrusa illa aetate confectum fuit: Tot pingit calices bohemorum turba per urbes, Ut credas Bacchi numina sancta coli. Vid. Hieron. Kromayeri Ecclesia in politia p. 455.. Exstabant in superiori Hungária innumera sacrae hujus vetustatis indicia, nisi ea adversarii et iniquitas temporum contemeravisset. Ut multa alia, quae passim adhuc inveniuntur, praeteream, templum ratkoviense , in quo hac vice singulari dei munere sacris operor, in anteriori sui parte habet calicem satis eleganter lapidi incisum, certissimum vetustatis hussiticae indicium. Hinc fallit non minus, quam fallitur Bonaventura Hocquar- dus, monachus franciscanus szakolczensis, dum in Perspectivo suo part. I. artic. YI. p. 343. et part. II. p. 448. calumniatur, luthe- ranos templa et alia huc pertinentia a romano-catholicis suffuratos esse. Ante confirmatam enim in regno religionem non tantum hussitae sponte sua lutheranos in societatem et possessionem templorum admit­tebant : sed etiam non pauci proceres Hungáriáé, uti in posterum visuri sumus, agnita veritate evangelica, libere in ditionibus suis templa iis adsignabant et saepe saepius cum praesentissimo vitae et bonorum suo­rum periculo tutabantur. Tales fuisse majores dominorum comitum Bat- tyányi, Nádasdy, Zrínyi, Homonnay, Szécsy, Balassii, Prényi, Ulésházy, Thurzones et reliquos neque autor Otiorum Báchmegyeyano- rum colloquio VI. p. 752. diffiteri potest. Hinc mala fide ven. clerus tempore Commissionis pesthiensis questus est, nos templa ante pacifi­cationem viennensem violenter occupasse, cum in proprio nemo fuerit

Next

/
Oldalképek
Tartalom