Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

II. kötet - ADVERSARIA - SECTIO I. - CAPUT I.

42 violentus unquam. Post confirmatam legibus religionem , ea lutherani possederunt templa, quae consensu omnium ordinum in publicis comi­tiis, per legitimos recuperatores, quos commissarios adpellamus, iis fue­runt adsignata. Vid. M. Daniel Lányi in Ignea veritatis co- 1 u m n a, parte speciali pag. 376.. §• 2. Alii milites Ferdinandi imperatoris inter reformatores referre non dubitabant. M. Georg. Christophorus Burger, pastor condam tyrnaviensis evangelicus, in dedicatione libelli Odarum ger­man i c a r u m, quas edidit, hanc laudem militibus Ferdinandi imperatoris transscribit. Latior h-ec est, meo judicio, reformatorum denominatio. Etsi enim milites Ferdinandi, de religione evangelica ejusque veritate infor­mati, dum in Hungária agerent, animos civium disponebant; nihil ta­men in publico effecissent unquam, nisi aliorum opera et studium ante­cessisset. Illi enim, quod scimus, non ad reformandum, sed militandum vocati erant. Florimundus Raimundus de Origine haeresium part. IY. cap. 5. scribit: Mauritium saxonem circa an. 1541. aliquot millium turmas auxiliares Ferdinando regi in Hungáriám et Transylva- niam duxisse, inter quos multos fuisse praedicantes lutheranos, qui ubi­que Lutheri dogmata strenue disseminaverint. Adhaec part. IV. cap. 2. de Lazaro Schwendio, copiarum Maximiliani in Hungária et Transyl­vania duce, scribit: fuisse hunc lutheranum haereticum, qui variis locis catholicos persequutus, lutheranam haeresim ubique locorum mascule propagaverit. Vid. celeb. Mart. Schmeitzelii Dissertatio episto­lica de statu ecclesiae lutheranorum in Transyl­vania pag. 40., 4L. Lazarus Schwendius ab Abrahamo Baksay in Chronologia ejus de rebus hungaricis, Bonfinii historiae adjectis, adpellatur vir consilio, prudentia, celeritate *) ac militari di­sciplina inclytus pag. 695.. Isti, mea sententia, non reformatoribus, sed reformationis promotoribus accensendi sunt, cum reformationem in Hun­gária multo prius susceptam fuisse exploratum sit. §• 3. Huic opinioni adfinis est sententia Severini Sculteti, qui in *) Ribaynál: clementia

Next

/
Oldalképek
Tartalom