Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars prima

19 fuerant Isaacus et Daniel, ille Banoviczensis, hic Radvanensis Ec­clesiae Minister, quibus Alexander Hodikius Dissertationem suam Rostochii defensam dedicavit, eosdemque Patruos suos aetate ho­norandos appellavit. Hi cum Jona Hodikio Pastore Trenchiniensi, aut ejusdem nominis filio Rectore Illaviensi, Ministro demum Ugro- czensi, cujus Pilarik in Curru Jehovae mirabili tanquam sui generi meminit m), quod persaepe fieri solet, confundi non debent. Tan­dem vigiliis continuisque laboribus fatigatus An. 1642. die 23. Febr. beate in Domino vitam cum morte commutavit et in praesentia multorum Magnatum, Nobilium et Ven. Ministerii 16. Mensis Martii Trenchinii solenni funere elatus est, relictis cum conjuge 2. filiis totidem que filiabus, optimum patrem acerbissime deflentibus, post­quam vix annos 57. complesset. Ita enim in honoribus ejus Exe- quialibus Trenchinii in officina Dorotheae Vocalii eodem anno in IV. editis et C. Casparo Illyésházy dedicatis ad posteritatem scri­ptum est: Septimus ut rediit lustris bis quinque peractis Annus in hoc tumulo condidit exuvias. M. Zacharias Lani. Quod Horatius Poetarum facile princeps lib. III. Oda 14. memoriae prodidit, fortes creari fortibus, nec imbellem feroces progenerare aquilas columbam: hoc in M. Zacharia Lani impletum fuisse, nemo facile ibit inficias, qui sive patris, quo natus erat, sive vitae ejus cum ratione meminerit. Fuit enim Eliae Lanii primi Evangelieorum Superintendentis filius, in Inch Comitatu Thuroczi- ensi natus. Ex voto majorum in diversis scholis patriae melioribus litteris egregie percultus, apud Wittembergenses eadem confirma­vit et Disputationem III. de Actionibus humanis, quam sub Jacobo Martiny cum laude defenderat et Illust. C. Casp. Illyésházy, cujus se Alumnum profitetur, et Ven. Patri suo dedicaverat. Dum titulo Magistri insignis in patriam feliciter rediisset, circa An. 1622. m) Videsis Stephani Pilarikii Carrum Jehovae mirabilem Wittembergae Anno 1608. in IY. editum p. 12. et 80, et Davidis Czuittingeri Specimen Hungáriáé Litteratae p. 100. 2*

Next

/
Oldalképek
Tartalom