Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
I. kötet - Pars prima
18 re coepit. Redierat quidem iternm omnium auditorum sententia priori stationi admotus, sed cum non sine ratione tutiora praesidia circumspiceret, Dei et Casp. Illyésházy providentia Trencliiniensi- bus restitutus fuit h). De eruditione et laboribus magni hujus Viri ex scriptis conjicias, quae non sine prolixo Sanctioris Reipublicae commodo posteritati consecravit. Scripsit enim Stateram Dissertationis, quam Illust. Cardinalis Pázmán evulgari curavit, i) ne quid de minoribus ejus scriptis, quae non pauca sunt, hac vice adjiciam k). Veritatis Evangelicae multo fuit studiosissimus et fratres, qui ei suspecti videbantur, diligentissime observabat. Hinc Philip. Hrube- cium Moravum Pastorem Chotessoviensem in Synodo Beszterczensi An. 1635. 8. Martii Calvinismi convictum, cum universo Ven. Con- tubernioTrenchiniensi loco movendum esse deliberavit, nisi publice omnia, quorum suspectus habebatur, ex animo revocare fuerit paratus. Imo Hrubecius multo acerbius fuisset punitus, ni Magnificus Simon Balassa benevola sua intercessione mitiora eidem procuras- set. Filios reliquit duos, ex quibus Alexander Hodikius Trenchinii natus, Rostocbii A. 1636 sub directione Joh. Quistorpii et praesidio M. Abrahami Calovii de coena Domini cum laude disputavit et post reditum Rector Gymnasii Banoviczensis factus, elegantem Disputationem de Certitudine Scripturae Sacrae et ordine in Ecclesia Lu- therana, *An. 1641. conscripsit l). Fratres Superintendenti nostro indignationem, ut ei medio Perill. Mich. Nedeczky et Andreae Rdvay significavit, nisi intra 15. dies Bitscha excesserit, etim acerbiora quaeque experturum. Qui collato cum iis, quorum intererat, negotio, maluit relicto ibidem Diacono periculum personae suae intentatum prudenter declinare, quam universam ecclesiam Bitschensem in praesentissimum discrimen conjicere. h) C. Casparus lllydsházy egregius rei Evangelicae adsertor, pro sua singulari prudentia et in litteratos amore, malo huic occursurus, Johannem Lycium Trnovicensem, Ecclesiae Trenchiniensis Pastorem et Yen. Contubernii inferioris Districtus Seniorem Dubnicium evocavit, quo Superintendens Hodikius in ejus locum transferri et utroque officio cum emolumento defungi queat. i) Prodiit Statera haec Bartphae anno 1632. in IV. litteris Jacobi I^Ilötz, Illustri Comiti Casp. lllyésházy dedicata, quem Hodikius, uti meruerdtj' Patriae insigne columen et Ministrorum fautorem et defensorem appellavit. k) Sunt apud multos sermones ejus funebres diversis occasionibus habiti Trenchinii in VIII. impressi, quos tamen hic tacuisse nullum est famae tanti viri dispendium. l) Tuitus est disputationem illam Andreas Titkonides post in ecclesia Hajensi apud Thuroczienses Pastor,