Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

II. kötet - ADVERSARIA - PROLEGOMENA - CLASSIS I.

14 cam illustravit. Prodierat scriptum Joh. Lapsanszky, arcliiepiscopalis secretarii semel atque iterum sub titulo: Kurzer und wahrhaff- ter Gerichts-Auszug etc. editum, in quo orbi europaeo persva- dere conabatur, ministros evangelicos ex Hungária non religionis , sed rebellionis causa pulsos et ad triremes damnatos esse. Georgius autem Bársony, praepositus scepusiensis sub titulo: Entlarvte Wahr­heit, sive veritas toti mundo declarata, an. 1672. tri­bus argumentis commonstrare nitebatur, augustissimum imperatorem Leopoldum nulla ratione ad tolerandam religionem lutheranam et cal- vinianam obstringi. Quam eleganter et libere Jobus noster aus Freiberg utrique responderit, testantur libelli ejus publicae luci expositi. Tales sunt: KurtzeNachricht entgegen gesetzet dem 1 ii gen­ii afften Bericht Joh. Lapsanszky; item : Ausführliche Antwort auf die entlarvte Wahrheit, contra Geor- gium Bársony praepositum capituli scepusiensis. Prodiit uterque an. 1683. in IV.. De utilitate opusculorum recognoscere opus non est, sufficit in utroque multa reperiri, quae illustrandis rebus evangelicorum in Hungária cumulatissime inserviunt. 9. Georgius Budaeus, primum vörös almensis. dein Vallis Dominorum ecclesiastes, qui scripsit et an 1690. *) edidit: Threno- diam abyssum perseq uutionum plangentem, et quidem stylo ligato in 8.. Hic in tristi divexatione sua Leutschoviam tanquam Pathmum suam ut quam plurimum laudavit; hinein Th renodia sua Centuria II. decad. I. inter reliqua ita scripsit ad posteritatem: Leutscha mihi Pathmos fuerat, per tempora pauca, Sed fuerat ineritis maxima, larga, pia. Huic veluti patriae nostrae reverentia sumina, Pax, candor, pietas, gloria, vita, salus ! Huic Deus ex alto pro me benedicat ofy,nP°> Ampliet ex Sion et tueatur eam. 10. Stephanus Pilarik edidit Vitembergae an. 1678. C u r­rum Iehovae mirabilem germanice in IV., de quo et reliquis scriptis ejus videri potest Czwittinger in Specimine Hungáriáé , 11 e r a t a e pag. 303- seqq.. Etsi posteriores isti duumviri ut quam plurimum fata sua ad po­steritatem perscripsisse videantur; reperientur tamen in utroque opu­*) B, i b tt y n á 1: 1696.

Next

/
Oldalképek
Tartalom