Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
II. kötet - ADVERSARIA - PROLEGOMENA - CLASSIS I.
15 sculo non pauca, ex quibus tristem illorum temporum ecclesiarum evan- gelicarum metiaris faciem. Huc referri debent: 11. Veracii Constantii, militis hungari Animadversiones apologicae, quas incaesareum super puncta pacis statuum et ordinum regni Hungáriáé pro libertate confoederatorum datum responsum sincere notavit orbique Christiano manifestare voluit anno reparatae salutis 1706., impressae in libera liberi regni civitate in folio. In his a pag. 81. usque ad 151. res ecclesiasticae adnotantur. Hujus scripti, quod admodum rarum est, haec fuit scribendi opportunitas. Augustissimus condam imperator et rex Hungáriáé Josephus I. innocenti sangvini hungarorum parcere percupiens bello, quod Franciscus II. princeps Rákóczy tumultuarie excitaverat, finem imponere et de tractanda cum hungaris pace consilia agitare incipiebat. Hinc cum status et ordines regni cum confoederatis certa puncta pacis ad angustissimum imperatorem misissent, ille eadem per commissionem regiam examinari et ex praescripto legis definiri jussit. Recuperatores ex parte caesareo- regia erant: Carolus princeps Lotharingiae et Barri, osnabrugensis et olo- mucensis episcopus, quem Josephus consobrinum et principem suum adpel- lat; Joh.Venceslaus com. a Vratislau, consiliarius intimus et regni Bohe- miae cancellarius; Paulus Szécsényi, colocensis archiepiscopns et veszpri- miensis episcopatus administrator; Nicolaus Illésházy de Eadem, hereditarius in Trenchin, ejusdem et liptoviensis comitatuum supremus et perpetuus comes; Franc. Sigism. comes a Lamberg, consiliarius bellicus, supremus castrorum praesidiique urbis viennensis vigiliarum praefectus. Ex parte hungarorum praeter status et ordines regni fuerunt serenissimae Magnae Britanniae reginae dominorumque generalium foederati Belgii ordinum ablegati. Hi cum puncta XXIII. Tyrnavia 16. Junii an. 1706. Posonium transmisissent, recuperatores caesareo-regii eo confoe- deratos ordines non parum in limine statim offenderunt, quod eos male- contentos abalienatosque hungaros adpellarint et ad puncta, quae missa fuerunt, frigide admodum et contemptim responderint. Hinc uti recuperatorum regiornm culpa negotium feliciter definiri non potuit: ita Veracius Constantius in responsiones commissionis regiae An imadver- siones apologicas conscripsit, scriptum quidem acre, sed legibus regni et diplomatibus regum optima fide confirmatum. 12. Georgii Chladny : Inventarium templorum, Gör-