Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

II. kötet - ADVERSARIA - PRAEFATIO

4 eam publicis edictis haud raro constabiliebant. Hoc unicum dedo­leri nunquam potest, quod optimi reges in ea inciderint tempora, quibus universa fere religio Christiana magno ceremoniarum nu­mero, edictis summi pontificis et superstitioso sanctorum cultu ab­solvebatur. Confecit prolixum admodum indicem sanctorum Hun­gáriáé, praeter Sigismundum Ferrarium, Martinus Szentivanyi, S. J., in Dissertatione sua Horographica §. 3.. Nullius tamen cultus apud huugaros invaluerat magis, quam b. virginis Mariae, quam tutelarem quasi deam venerati sunt, propterea, quod incauti cre­diderint s. Stephanum regem tutelae b. virginis regnum Hungáriáé commisisse. Hinc factum est, judice Inchoffero in Appendice ad Annales Hung. p. 21., ut Hungária titulo angustiori regnum Maria­num fuerit adpellata. Magna profecto fuit b. virginis apud hunga- ros veneratio. Nam non tantum effigiem ejus nummis aureis impri­mebant, cum inscriptione „Patrona Hungáriáé1': sed etiam in ho­norem ejus sumtuosissima templa excitabant, ut omnibus Hungá­riáé civibus certum est et exploratum. Hinc non sine ratione existi­mavit Hanerus in Hist. eccl. Transylvaniae p. 107. sq. Bélám IV., postquam a tristissima illa tartarorum clade requievisset, non tam de regiis, quam Marianis honoribus sollicitum fuisse. Nam is Et aras divae et divam restituit aris. Imo Stephani regis adhuc temporibus, ut amplior venerationi locus sit, nemo ausus est nomen Mariae pronunciare, sed dominam ad- pellabant, et si quis Mariam nominabat, audientes ad contestan­dam venerationem flexis genibus et demissis capitibus illud vene­rabundi excipiebant, ut laudatus Hanerus ex scriptis Pelbarti Te- mesvariensis 1. c. p. 74. commonstravit. Unde autem iste religiosus b. virginis cultus in Hungária derivandus sit, admodum pronum est arbitrari. Scriptores enim patrii memoriae prodiderunt b. vir­ginem Mariam, dum Geysa, dux hungarorum, Christo fidem addi­cere meditaretur, circumfuso noctu lumine illi affulsisse, eumque ad suscipiendam fidem christianam commonuisse, atque adeo non alteri, sed soli b. virgini conversionem hungarorum in acceptis fe­rendam esse. Num haec veritati ex aequo respondeant, non sine ratione ambigo, cum exploratum sit, illis inprimis temporibus reli­giosas apparitiones observatas non fuisse. Adhaec arbitrantur qui­dam s. Stephanum regem Hungáriáé, divae illius virginis auxilio,

Next

/
Oldalképek
Tartalom