Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
II. kötet - ADVERSARIA - PRAEFATIO
5 Ceam, bulgarorum principem, an. 1004. *) bello vicisse et ad contestandam pietatem suam non minus se, quam universum Hungáriáé regnum ejus tutelae commisisse, eamque perpetuo uti patronam regni fuisse veneratam. Accedit, fuisse nonnullos, qui commenti sunt, s. Ladislaum, cum rebus humanis eximeretur et nullus ex amicis heres superesset, b. virginem Mariam heredem regni scripsisse et praecepisse ^diligenter, ut nummi cudendi imagine b. virginis signarentur, quales tamen ante Vladislai II. tempora repe riri non posse observavit Mellen in Serie regum Hungáriáé ex ducatis. Conf. Schmeitzelius in Dissertatione epistolica de statu ecclesiae lutheranorum in Transylvania pag. 13. num. 40.. Haec dum omnia crederent hungari, mirum profecto non est, quod illis inpri- mis temporibus inducti fuerint, ut b. virginem Mariam religiose venerarentur. Nec desciverunt a religiosa hac b. virginis Mariae veneratione hungari romanis sacris addicti, quod vel hinc facili negotio confici potest, quia litteras in pallio s. Stephani a dextra parte crucifixi adscriptas: R. R. E. T. 0. B. V. M. B. R. A. ita exponunt: Regina Romanae Ecclesiae Totiusque Olympi Beata Virgo Maria Bellicosi Regni Advocata; conf. si placet Com. Petri de Réva Commentarium de sacra regni Hungáriáé corona, edit, claudiopolitanae anni 1735. pag. 81.. Exemplo praeterea esse potest columna Bartphae ante templum jesuitarum sumtibus evangelicorum excitata. Cum enim Adamus Brezniczky, plebanus zboroviensis, an. 1663. adpensa campanula in quadam domo Bartphae saera ritu romano-catholico celebrare voluisset et per cives scholae evangelicae, Nigrinium, Jelenium et Sztranovium, impeditus fuisset; malum hoc prius consopiri non potuit, quam excitata 23. Maji **) an. 1675. marmorea columna^ et quidem, ut docet inscriptio, augendo honori Mariae virginis, patronae regni Hungáriáé, magnae dominae nostrae, dedicata. Certe Martinus Biró, episcopus veszprimiensis, in Enchiridio suo pag. 186. propterea peculiariter honorandam existimat, quia est magna domina et hereditaria regina hungarorum, quam pag. 185. salutis auctricem ct cooperatricem adpellare veritus non est. Hinc procul omni dubio ad provehendum cultum b. virginis Mariae conficta *) E győzelmet 1003-ra teszi Szalay: Magyarország története. 1. köt. Lipcse, 1852. 81. 1.. **) R i b a y d á 1: Junii.