Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

II. kötet - ADVERSARIA - PRAEFATIO

3 pietatem educato. Is enim in regem Hungáriáé electus, cum con­vertendorum ad Christum popularium studio unus omnium maxime arderet, non tantum trucem indomitaeque feritatis populum, ex­stincto Cupa, agri sümeghiensis domino, sensim emollivit; sed etiam christianam religionem suscipiendam esse, gravi edicto con­stituit et nihil non fecit, quod ad gentem hungaricam deo initian­dam pertinere arbitrabatur, ut adeo apud gratam meritorum poste­ritatem decus *) regis apostolid meruerit, de quo omnes Hungáriáé annales prolixe loquuntur. Stephano rebus humanis exempto, post­quam in caput successoris ejus, Petri, propter male administratam rempublicam aliqui hungarorum conjurassent, et Leventam An- dreamque, fratres in Polonia latitantes, ad suscipiendam regni cu­ram evocassent, ea cum conditione, ut hungaris gentili more vi­vere liceat, dici non potest, quam gravis procella capiti christiano incubuerit Nam dum haec fiunt, primus omnium Vatha, procerum Hungáriáé facile princeps, religionem christianam ejuravit et uni­versam fere Hungáriám funestis admodum casibus permiscuit. Praeterquam enim quod infelici suo exemplo multos gentili super­stitioni involvit: etiam episcopos non paucos trucidavit, et templa deo dedicata solo aequare veritus non est. Conf. Bonfinius Dec. II. lib-1. et Thuroczius part. II. cap. 39.. Interiisset profecto omnis rei Christianae apud hungaros memoria, nisi Andreas in regem inaugu­ratus, eam pristinae libertati restituisset. Tantum enim abest, ut acceptatam prius conditionem impleverit, ut potius mortuo interea fratre Leventa rem christianam egregie instauraverit. Praeter­quam enim quod promissionem spe obtinendi regni hungaris fa­ctam, de exstirpandis Christianis, prudens retractavit: etiam de ac­ceptanda religione Christiana gravissimum edictum promulgari jus­sit , quo factum est, ut omnis fere Hungáriáé populus ad sacra Christianorum redierit. Conf. Thuroczius part. II. cap. 42. et In- chofferus in Annalibus ad an. 1048.. Post tristem Andreae obitum erant in Hungária non pauci, qui Bélám I. regem ad exstirpandos christianos permovere nitebantur; is tamen disjecto seditiosorum globo, rem christianam feliciter tutatus est. Conf. Ranzani Epitome rerum hung. ind. X.. Perstabat dein divina providentia Christiana religio in Hungária, et omnes, qui Bélám I. sequuti sunt reges, *) *) Ribaynál: nomen. 1*

Next

/
Oldalképek
Tartalom