Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

II. kötet - ADVERSARIA - PRAEFATIO

PRAEFATIO AD BliNETOLÜM LÉC T 0 lí E M. Postquam deo rebus meis propitio de religione lutherano- evangelica, ejusdemque fatis in Hungária breviter commentatus sum, aequum esse existimavi, ut quae fuerit religionis Christianae ante reformationem Lutheri in patria nostra conditio, posteritatis gratia percenserem, cum teste Cicerone libr. H. de Oratore: histo­ria sit expositio rerum gestarum, lux veritatis, vita memoriae, ma­gistra vitae et nuncia vetustatis ; et ex sententia Cassiodori: turpe sit in patria peregrinum agere. Majores nostros ad finem usque seculi VIII. idolorum fuisse cultores et a cognitione veri dei alie­nos, tam certum est, quam quod certissimum. Nam etsi Johannes Manlius, ex sententia Philippi Melanchthonis, in Collectaneis suis pag. 701. scribat: ,.Pannoniam cito doctrinam evangelii ac­cepisse, cum S. Martinus pannonius Sárvarini in inc. comitatu szaladiensi *) natus, in Syrmio evangélium praedicaverit an. 375. turonensis episcopus constitutus“: tamen nisi providentia divina Carolus Magnus hunnos, ad montes Budae obsessos, fame dedi­tionem facere coegisset, victosque voce praeconis ad amplecten­dam religionem Christianam invitasset, et eos, qui amplexi sunt, vita, libertate et fortunis donavisset; vix gens Marti et Herculi, *) Ribaynál „Sárvarini“ után ez áll: (Sabariae) in Inclyto comitatu c a s t r if e r r e i.“ Egyébiránt sz. Márton püspök születés- helyéről lásd : Czinár Mór székfoglaló értekezését „Gy őr vármegyei S a b a r i á r ó 1“ az 1859,- ki „Magyar akadémiai Értesítő“ 521. s kk. 11. és B i t n i c z Lajos értekezését „Sz. Márton püspök szü- letéshelyéről“az 1859.-ki „Uj magyar muzeum“ XII. fűz. 491. s kk. 11.. Monument» II. 1

Next

/
Oldalképek
Tartalom