Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars secunda

164 Rectori, ibidem ad Ministerium promoto suffectus fuit. Vix provin­ciam Rectoris obire inceperat Ambrosius, ita ad studia ex diversis Hungáriáé partibus concursabat juventus, ut vel hinc divinarent multi, eum in scholis non sine maximo emolumento elaboraturum, Successit pia haec multorum divinatio et lentis progressibus ita fuit aucta, ut adhuc éjim recordentur Thuróczienses. Quod discipu­los attinet, etsi vix triennio ejus institutione usi sunt, tamen ita in­ter tacitos Mnsarum recessus adoleverant, ut omnes fere in viros sanctiori reipublicae utiles evaserint et singulari Dei providentia haud contemnendis conditionibus fuerint admoti Z). Apud Thuró­czienses profecto de Ven. Augustinio et Ambrosio aliorsum trans­lato in proverbium abierat, eo tempore ecclesiam Neczpalensem floruisse, cum patres in ea docuissent. Hoc dolebant Thuróczien­ses vel maxime, quod perutili eorum ministerio diutius perfrui non potuerint. Elaborabat tum Ven. condam Superintendens Krmannus in editione Bibliorum Bohemicorum, quam uti adeuratam procu rare connisus est, ita an. 1724. viros Hungáriáé litteratos require­bat, ut suam quisque symbolam in commune profuturam conferre non dedignetur. Inter hos opera quoque Ambrosii desiderata fuit, quam tamen cum propter cumulatissimos in schola labores polli­ceri non posset, cum magna studiosae juventutis jactura ad eccle­siam Varboczensem in partibus Transalbanis sitam consilio et au­ctoritate Krmanni an. 1724. evocatus erat m). Huc singulari Dei providentia delatus sacrisque ordinibus«) initiatus, hoc egit studio­ratione ad mortem, alio de patientia Slavoniee an. 1734. evulgato notus, cui Deus pro sua bonitate vitam longaevam et quicquid porro necessarium est, propitius largiatur, nc quid hac vice de eruditissimo filio Cl. Paulo Augustini, scholae Modrensis Conreetore adjiciam. l) Tales imprimis erant viri in commune utilissimi : Michael Pohlius, Georgius Jamriska, Paul. Michalovics, Job. Lani, Jacob. Paulini, Joh. Szar- kúczi, Matthias Clement, Jacob. Nicolaides, Joh. Trnkóczy et ipse ego, ne quid de adolescentibus nobili genere natis Justhiis, Beniczkyis, Jeszensz- kyis, Zathureczkyis et multo pluribus hac opportunitate percenseam. m) Hoc mirum erat et cujus oblivisci adhuc non potui, tum ei adlatam esse vocationem, cum nobis discipulis suis exponeret verba Salvatoris: Ora­te, ne fuga vestra sit hyeme Matth. XXIV. 20. non sine omine quodam, cum Ambrosio vocationem acceptante sine mora omnis fere juventus fuerit dissipata. n) Absoluto feliciter Dominica III. Adventus in praesentia Superinten-

Next

/
Oldalképek
Tartalom