Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
I. kötet - Pars secunda
155 boribus continuis, morbis et variis, quae eum circumstabant, molestiis enervatus 1. Sept. an. 1748. absque haerede masculo m) praeter exspectationem finem vivendi fecit, amicissimo sibi, dum viveret, Ambrosio inter mille coeli gaudia associatus. Caput III d e Superintendentibus Í. Districtus Cis- et Trans- Tibiscani post benignam Resolutionem Cae- sareo-Regiam. In hoc Inclyto Districtu post tristem Ven. Antonii obitum communi sententia Superintendens electus fuit Georgius Ambrosius. De Yen. quondam Superintendente Ambrosio tanto lubentius scripturus sum ad posteritatem, quanto mihi magis exploratum est, me in hoc negotio ea fide elaboraturum , ut neque nimium fecisse videar, neque parum. Enim vero si quis unquam honestam ejus vitam , labores et in sacram rempublicam Evangelicam merita sive olim, dum scholis praeesset, sive postquam Superintendens fuisset constitutus, se cognovisse arbitratur: id ego profecto mihi confidenter tribui velim, cum eum et antehac habuerim cognitum, et toto, quod Csetnekini exegit, tempore eodem usus fuerim familiarissime. Ut igitur sciant posteri, natus fuit singulari Dei munere in I. Comitatu Arvensi, oppido Alsó-Kubin an. C. 1694. 18. April, patre pio et nobili viro Matthia Ambrosi, matre vero Susanna Kuni) Etsi Hruskovitzius noster nullum haeredem masculum reliquerit, inter eruditos tamen perpetuo victurus est. Quis enim est, cui incognita sit exploratio Spiritus Brendeliani in nonnullis articulis fidei, dum Wittember- ga rediturus erat, praeside Wernsdorfio litterato orbi communicata. Filiam, quam habuit, natu majorem mercatori apud Neosolienses Crantzio, minorem autem Plur. Rév. Joh. Martini, hoc tempore apud Tamásfalvenses in I. Comitatu Neogradiensi Ministro fidelissimo in eonjugem elocavit. Tantum.