Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
I. kötet - Pars secunda
156 bacskay. Scio quidem fuisse non paucos, qui exiguum nobilitati pretium constituebant adeo, ut Diogenes eam velamentum malitiae appellare non fuerit veritus a); tantum tamen abest, ut id ex vero dictum fuisse putem, ut potius sentiam, non parum felicitatis accedere in Hungária Ministro, si cum politioribus litteris conjunctam possideat nobilitatem. Nam quamvis ex sententia Hyeronimi b) nesciat religio personas nec conditiones hominum, sed animos in- spiciat et sola sit apud Deum nobilitas clarere virtutibus: tamen haud exiguum inter homines decus est, si litteratae Palladi equestris dignitas adjungatur. Nobili genere natus Ambrosius ita educabatur, ut auspicato ominarentur omnes, eum genti suae non exiguum cum tempore decus conciliaturum. Cum enim domi rem angustiorem, quam pro voluntate, haberet et ad litteras natus esse videretur, optimi parentes a studiis praesidia quaerenda esse existimabant. Hinc an. 1703. in scholam patriam missus, sub institutione Rectoris Evangelici Michaelis Pica in legendo et scribendo se exercuit et postquam an. 1707. ad regendam scholam Alsó- Kubinensem ex Collegio Eperjesiensi vocaretur Zacharias Petro- vitzius c), vir tractandis expoliendisque ingeniis utquamplurimum idoneus, non tantum in patria constanter ei adhaesit, sed exturbato quoque exercitio Evangelico, ad locum, ut dicitur, articularem Lestinensem eum sequutus est. Hujus in docendo diligentiam Ambrosius saepenumero non absque grati auimi significatione praedicare solitus fuit. Hinc celebriores demum in patria scholas adiit, linguas, quibus Hungari loqui consveverunt, cum studiis ad circulum pertinentibus familiares sibi redditurus. Docebat circa an. 1712. in schola Lib. Reg. Civitatis Késmárkiensis Georgius Bo- hus d), Rectoris officio functus, ad quem ex majorum arbitrio eoa) Vide Lauertium in Vitis Philosophorum Lib. VI p. 411. b) Legatur Hyeronimi Epist. XIV. ad Coelant. Tom. I. fol. 35. c) Zacharias Petrovitzius, optimi patris Matthiae Petrovitzii filius, fuit Celeb. Eezikii in Collegio Eperjesiensi discipulus, qui confirmatis ibidem studiis ad regendam scholam Alsó-Kubinensem , dein Lestinensem vocatus ita diligenti informatione inclaruit, ut omnium consensu ibidem Pastor fuerit constitutus, quam provinciam et diu et feliciter administravit et pie in Domino mortuus Cl. Martinum Mudrony successorem nactus est. d) Georgius Bohus Noosoliensis, alio nomine Szeniczky appellatus, amplificatis in patria sub Johanne Pilarikio studiis, eadem circa an. 1703.