Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars secunda

152 Belium b), Joh. Major c) et Paulum Simonidem d), viros omni lau­de mea superiores duces sectatus est, ne quid de Mischovitzio, quem apud Rosnavienses praeceptorem coluit, hac vice percen­seam. Horum fideli institutione ita profecit, ut dignus habitus fu­erit, qui an. 1717. Wittembergam expediretur, ubi ea animi con­tentione laboravit, ut Wernsdorfii, Cladenii, Jani et Schroeeri prae­ceptionibus non minus doctior, quam melior efficeretur, Patriae re­stitutus ex sententia Spect. Domini Joh. Radván e) et David. Spi- lenbergeri filiis clientibusque eorum per unius anni spatium mo­derabatur atque demum in I. Comitatu Nagy-Hontensi apud Ma- róthenses an. 1720. Minister constitutus, ita praeclare commissam sibi stationem per annos duos et decem tuitus est, ut an. 1732. b) De his omnibus recensitis viris in antecedentibus dictum, quod satis est. c) Johannes Major, vir eruditione et integritate vitae insignis, natus fuit patre Yen. Paulo Major viro jam laudato, matre Juditha Sartorius. Con­tinuatis feliciter studiis non tantum Lónyobányae, semel atque iterum , sed etiam Cremnicii I. nationis Slavonieae Pastorem et scholae Rectorem egit et sub initium seculi hujus magna cum laude scholae Neosoliensi praefuit. A Lónyobányensibus Kövinium vocatus dum omnia sua praeclare ageret, vir omnium sententia multo longiore vita dignus an. 1722. beate in Domino mortuus est, Pauli, Andreae, Johannis atque filiae Judithae, Ven. Joh. Glo- sio CsŐváriensi Ministro multo fidelissimo in conjugem sociatae, felix pa­ter, cujus posteritatem fortunatissimam Deus pro sua bonitate, uti coepit, indulgentissime complectatur, d) Paulus Simonides, magni illius Johannis Simonidae, ad triremes condemnati, de quo in superioribus dictum fuit, ex Catharina Machnik natus filius et Rev. Samuelis Simonidae minor natu frater, Wittemberga redux fit Neosolii primum Conrector, dein scholae Rector multo utilissimus. Vir erat omnium confessione eruditissimus, purioris illius latinitatis tenax, qui sub fi­nem vitae variis animi morbis exagitatus apud Neosolienses an. 1736. in coe- libatu mortuus est. Disputatio, quam sub Wernsdorfio de perpetuitate eccle­siae Evangelicae Wittembergae an. 1708. tuitus est, neque exteris ignota esse potest. e) Johannes de Radván , Haereditarius in Szkubin et Malachau / insi­gne Hungáriáé decus, ita in adolescentia statim inclaruit, ut ei an. 1676. M. Paulus Platani Muotova et Joh. Maierus Alnovia Hungari, gentis Hungari- cae prima incunabula Wittembergae disputando repetita , ejusque 111. geni­tori G-eorgio de Radván dedicarint. Hic etsi maturus coelo vivere desjerit : vivit tamen adhuc in filiis et in posterum victurus est. Supersunt enim sin­gulari Dei providentia Sp. Dorn. Georgius et Ladislaus de Radván, cum

Next

/
Oldalképek
Tartalom