Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
I. kötet - Pars secunda
153 mortuo Ven. Elia Institoris f) ad amplissimam Neosoliensium ecclesiam fuerit vocatus, ubi tanto cum studio laboravit, ut vim naturae intulisse videretur. Nam etsi lingvam Germanicam ita familiarem sibi non reddiderit, ut, ubi se dabat occasio, prompte loqui potuisset, tamen Neosolium delatus, cum ei ex officio ad utramque I. nationem ex suggestu loquendum fuerit, ita < am , magno alio- quin labore addidicit, ut discedente an. 1737. ad Sempronienses Summe Rev. Johanne Godofredo Oertelio g) Pastor Germanorum praesentissimo rei Evangelicae emolumento, ne quid de Stephano, minimo natu filio, adjiciam. Profecto nemo bonus est, qui non mecum illustri domui Radvánszkianae, quicquid est felicitatis, ex animo comprecemur. f) Elias Institoris patre Yen. Michaele Institoris diversarum ecclesiarum Ministro natus, Danielis Parschitii institutione usus fuit, demumque studia sua Vratislaviae, Jenae et Lipsiae amplificavit. Tandem Dresdae in Collegio, quod ad S. Sophiam est, Ilomiletieis per triennium operabatur et a Doctore Carpzovio publice examinatus non sine commendatione inter Candidatos Ministerii relatus est. Anni abierant, novem, dum matrem et amicos visitaturus in patriam rediisset, et quidem adeo feliciter, ut opinione citius a Leutschoviensibus in Conrectorem vocaretur et post annos aliquot mortuo Rev..Francisco Minister Slavorum constitueretur, an, 1701. in exilio Zabele- riano in Zalman ordinatus. Hanc ille stationem cum Neosoliensi commutavit et primum utriusque I. nationis Minister, dein Germanorum Pastor fuit, vir eruditione et modestia clarus, an. 1732. beate in Domino mortuus, Excellen- tisimi Mathiae Institoris apud Leutschoviénses Medicinae Doctoris felix pater. g) Joh. Godofredus Oertelius Cremnieii in Montanis patre nobili Paulo Oertelio Senatore, matre Anna Pinnerin iiatus, in patria Danielis Parschitzii et Joh. Major institutione usus, causa lingvae Hungaricae Rima-Szombathi- num delatus Andreám Göböly et Andr. Sze’plaky coluit praeceptores et amplificatis Neosolii sub Matthia Belio, Joh. Major et Paulo Simonide studiis Wittembergae eadem ah an. 1716. ad an. 1720. sub viris multo celeberrimis Wernsdorfio, Chladenio et Schroeero et Jano confirmavit et eruditionem suam Dissertatione : Num bona opera sint ipsa vita aeterna an. 1720. testatus est. Vix domum reversus quieverat, Osgyaninum in Pastorem Hungaricum vocatus, commissam sibi provinciam cum laude tuitus est. Hinc ad Neosolienses translatus primum utriusque I. nationis Ministrum, dein fatis functo Ven. Elia Institoris Germanorum Pastorem egit. Quam praeclare hic egerit omnia, vel hinc arbitreris, quod an. 1737. Sempronienses eum suum fecerant, ubi in hunc diem primarii Pastoris stationem cum magna nominis sui commendatione tuetur. Nomen suum utilissimis laboribus dudum immortalitati consecravit. Nam praeter complures sermones sacros variis occasionibus publici juris factos etiam Theologiam Aethiopum raro admodum exemplo ex litur-