Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars secunda

151 prior sacro sermone ad populum habito, alter ipsa inauguratione officia testati sunt, ne quid de Rev. Georg. Kádasy e), qui oratione latina pietatem exolvit, percenseam. Haec honoris accessio neque absque molestiis abiit, neque satis ei fuit diuturna. Dum enim optime de coetibus inspectioni suae commissis mereri intenderet, domesticis utquamplurimum malis fatigatus an. 1743. vitam cum morte commutavit, postquam breve admodum temporis spatium cum filia Nigriniana Schemnieiense, quam viduus sibi in conjugem adsciverat, exegisset, ipsis feriis Corporis Christi, digno tanto an­tistite funere elatus. Samuel Hiuskovitz. Hic vir eruditione et meritis insignis dignus est, cujus cum omni laude sera recordetur posteritas. Sive enim eruditionem, sive vitam, quam egit, inculpatam, sive denique molestias, quas purio­ris coetus Evangelici causa forti animo pertulit, <;um ratione me­tiaris, existimabis facile, omnes eum boni Superintendentis partes non sine commendatione nominis obiisse. Carponam, Lib. Regiam­que Civitatem natalibus suis illustravit. Ibi enim inclinante ad fi­nem seculo superiori parentibus multo honestissimis, Emerico Hruskovitz et Rebeca Zimani natus est, et dum studiis operari coe­pisset, prima statim aetate virum minabatur, publicis aliquando commodis haud vulgariter profuturum. Hoc tanto ei succedebat fe­licius, quanto divina providentia fideles magis nactus fuit prae­ceptores, qui eum ad omne decus summa animi contentione effor- mabant. In patria enim Jonam Sartorium a), Alnoviae Andreám Fabricium, Schemnicii Martinum Dubovszkium, Neosolii Mattbiam e) Georgius Kádasy amplificatis Csetnekini studiis ex schola Carpo- ponensi a Kis-Zelldiensibus in Hectorem vocatus non ibi tantum, sed etiam in Banka et Palojtae juventuti cum fructu praefuit et dein in Nagy-Lam an. 1724. Minister constitutus fuit. Dum Pilarikius renunciaretur Superinten­dens, titulo Ministri Palojtensis in inaugurationis actu officio Oratoris de­functus est. a) De Jona Sartorio, olim Sartorides appellato, uti ipse confitetur, Szu- csanio Thurócziensi, in Centuria mea Litteratorum Thurócziensium erit, uti spero, amplior dicendi locus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom