Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars secunda

150 descivisse videtur, cum nemo sit, quod sciam, in patria nostra am­plius, qui exempla majorum sequutus, saero ministerio defungatur. Noster au. 1693. divino munere patre ejusdem nominis Dobronensi quondam Pastore, matre Julianna Zolnay natus, fundamenta hu­maniorum studiorum domi jecit, et dum per aetatem licuisset, Schemnicium missus, institutione Cl. Martini Duhovszky senioris b) usus fuit. Praeerat eo tempore non sine commendatione nominis scholae Neosoliensi Joh. Pilarik c), Superintendentis nostri patrue­lis, ad quem delatus toto ei quadriennio adhaesit et postremo sub Yen. Matthaeide Eperjesini studia amplificavit. Tandem exempla majorum imitaturus Wittembergam, celeberrimum illud Musarum emporium, adiit, sed nervo rerum gerendarum destitutus, exacto unius anni spatio, in patriam redire coactus est. Hoc dum Gutensi- bus innotuisset, ad regendam eum ecclesiam devocabant et an. 1717. ministerio Yen. Antonii consecratum Pastorem animarum venerabantur. Hanc ille stationem cum Tesziriensi, atque demum rursus Tesziriensem circa an. 1730. cum Dacsolomensi commuta­vit et ubique eruditi viri nomen cum honestate tuitus est. In lin­guis orientis haud vulgariter profecerat et nihil neglexit eorum, quae virum doctum sive ornare, sive commendare videbantur. Hinc uti cum ratione arbitrari licet, factum est, ut mortuo Ven. Super­intendente Samuele Michaeiide, Pilarikius dignus fuerit existima­tus, qui ei 27. Aug. an. 1741. sufficeretur. Ne ad solennem inaugu­rationis actum ex adulto more quidpiam deesse videatur, Yen. Joh. Lovcsányi d) et Rev. Michael Pohüus procurarunt, quorum vitae M. Steph. Pilarik et Czvittingeri Specimen Hungáriáé Litteratae pag. 303. b) Vita et fata Dubovszkii designata sunt p. 134. c) De Joh. Pilarikio dictum quidpiam est in superioribus p. 140. d) Si de familia Lowcsaniana ex professo commentari vellem, multa mihi de Paulo, Timotheo, Christophoro et Georgio Lowcsányi, viris diver­sarum ecclesiarum procuratione claris, commemoranda forent. Haec enim gens a primordiis emendatae religionis ad hoc usque tempus sufficiebat vi­ros multo utilissimos. Venerandus Joh. Lovcsányi, Georgii filius ex Marga­retha Schindlerin natus, per complures annos ecclesiae Tamásfalvensi, dein Lestensi, in qua adhuc divino munere superest, moderabatur et in Ven. Con­tubernio Neogradiensi non tantum Oratoris et Notarii, sed etiam Senioris officio defunctus est. Jam aetatis satur, omni destitutus posteritate propter senectutem molestam agit vitam. i

Next

/
Oldalképek
Tartalom