Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
I. kötet - Pars secunda
149 rio successor ad aram cum magna nominis sui commendatione parentabat, reliquis, quotquot aderant, molestam orbitatem suam acerbe deplorantibus. Nam quod suo tempore Samuel ille Pomarius de Hftlscmanno loquutus est, id ego de Ven. Superintendente nostro multis inductus rationibus ex vero pronunciare ausim : Quem praesens stupuit, veniens venerabitur aetas, Nec fortasse ferent secla futura parem. Jeremias Pilarik. Quam praeclara fuerit superiori seculo gens Pilarikiana, in antecedentibus, quantum satis est, commonstratum fuit a), in nostro tamen Superintendente non tantum desiisse, quam ab ingenio rum Csetnekiensis, Rectore et ineunte hoc seculo an. 1704. Alnoviensi Pastore, matre Anna Fabricius Csetnekmi an. 1704. natus, post tristem, quam primis statim annis necessum habebat profiteri, orbitatem studiis dedicatus, Kövinii Davidi Dyonisio, Osgyanini Greorgio Farkas et Késmarkini SI. G-eor- gio Buchholczio utquamplurimum adhaesit melioribusque litteris in patria optime percultus, Wittembergae apud Saxones Wernsdorfium, Schroeerum, Charitium et reliquos studiosissime duces sectatus est. Vix patriae restitutus fuit, scholae Csetnekiensis Rector an. 1730. constituitur , quam tamen provinciam post annum et quadrimestre spatium cum Eperjesiensi commutavit, non sine profusa juventutis utilitate utrobique versatus. Vix annus abierat, Ven. Petro Paulo Lendvay Slavorum Pastori, viro omnium confessione doctissimo, beate in Domino mortuo, ibidem successor datus est, 24. Jul. anno 1732. ordinatus. Sed non diu Ministerio hic defunctus fuit Sartorius. Obierat enim an. 1734. Pastor Kesmarkiensium Elias Perlicius, cui dum Ven. Fi- scherus, alter ibidem eo tempore Minister, sufficeretur, ejus in locum communi omnium sententia Sartorius noster translatus est. Hic dum maxime inclarescere coepisset, an. 1740. ad Neosolienses, utriusque I. nationis Ministerium obiturus, evocatur, sed quia eo plane tempore Ven. Superintendens Mi- chaelides vivere desierat, I. nationis slavonicae Pastor fuit constitutus. Hanc ille stationem adhuc tanta cum dexteritate tuetur, ut vanus sim, si rem vulgo notam prolixioribus percensere velim. Loquuntur id ipsum utilissimi ejus labores, omnibus hujus temporis fidelibus et venturae posteritati dedicati. Praeterquam enim , quod Diarium et Florilegium publicum an. 1742. publici juris fecit, etiam Postilla magna adcuratione elaborata et an. 1746. magno cum fructu edita genti Slavonicae procuravit. Hinc nihil superest amplius, quam ut Ven. huic viro omnes longam vitae fortunarumque usuram ex animo comprecemur. a) De familia Pilarikiana videri potest in antecedentibus consignatio