Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
I. kötet - Pars secunda
148 visus; tameu tantum abest, ut conviciis alioquin gravissimis paria reddiderit, ut potius ultra, quam quis existimare queat, modestius respondendo innocentem causam suam exemplo Salvatoris Deo juste judicanti commiserit l). Haec uti summo illi numini grata fuerunt et accepta, ita nulli bono displicuerunt, sed Ven. Superintendentem omnibus nostrum , quibus propius innotuit, adeo reddiderunt amabilem, ut nemo propemodum fuerit, qui non ei perpetuitatem fuisset comprecatus. Sed Cessit Attas oneris super astra receptus Curarum, annorum, laudis in orbe satur. Nam quemadmodum inter continuas rerum vicissitudines nihil est perpetuum, ita magno buic viro finiendum erat tempus, mortali huic vitae destinatum. Hinc quia norat, latam semel hominibus moriendi legem nulla ratione evitari posse, uti semper alias, ita vel maxime aetate ad senium inclinante ad beatam illam emigrationem se comparabat et superatis, qui ei incubuerant, doloribus, 22. Nov. an. 1740. hoc, quicquid mortale fuit, cum immortalitate commutavit, felicissimus coelorum candidatus. Qui etsi I. ecclesiae Neosoliensi annis XXX. praefuerit et annos LXVI. natus inevitabili mortis lege rebus humanis interessé desierit; nemo tamen erat, qui non profunde doluerit, virum hunc in commune utilissimnm vita excessisse. I. ecclesia Neosoliensis magno Superintendenti mille modis obstricta, instituto 27. Nov. solenni funere et post fata benevolentiam testabatur suam, nihilque neglexit eorum, qnae ad conhonestandum tanti viri obitum pertinere existimabat. Praeterquam enim quod Ven. Michael Pohlius ni) ex I. Sam. XXV. 1. exstanti cum utilitate pro concione dixit, etiam perquam Rev. Daniel Sartorius n), jam divina providentia magni Michaelidis in Ministetartareus, stolo, monstrum, membrum abscissum et mortuum, sacrilegus, idololatra, et quid non fuerit appellatus, eo tantum nomine,' quod Visovicenses Evangelici Trenchinium sacrorum causa transire consveverint. l) Est apud me responsoria illa epistola per Joh. Fried. Michaelidem, magni nostri Superintendentis optimum filium , mecum communicata, digna profecto multis modis, quae publicam lucem adspiciat; sederit, ut spero, alibi eam cum sequutura posteritate communicandi locus. m) De vita et fatis Ven. Pohlii consuli debet p. 140—142. n) Daniel Sartorius patre magni nominis Elia Sartorio, scholarum Szentivánensis, Alnoviensis, Moschoviensis, Neczpalensis, semel atque ite-