Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
I. kötet - Pars secunda
— 142 tam et studia sua commendavit, ut eum I. ecclesia Modrensis Ministrum suum esse voluerit a). Hic omnes adtributas sibi partes ita obibat, ut post inopinata Yen. Zaborszkii fata, babita haud vulgari I. nationis Germanicae ratione, 12. Aug. an. 1737. re- nunciatus fuerit Superintendens. Solennem hunc actum Summe Rev. quondam Joh. Andreas Rabacher, Posoniensium Pastor, erudito sermone germanico, qui impressus est, Ven. autem Michael Pohlius, tum Neczpalensium Minister, elegantiatione latina b) con- honestavit. De eruditione, profxmda lingvarum orientis cognitione, modestia et magna in procurandis ecclesiarum rebus dexteritate, nihil adtinet dicere, cum et in vulgus nota sint et ea tanti viri modestia, dum vivus est, percensere non patiatur. Hoc ad laudem perpetuo duraturam ei satis est, quod constitutus Superintendens non solum commissas inspectioni suae ecclesias an. 1742 diligentissime visitaverit: sed etiam cum ratione constituerit multa, quae ad publicam coetuum Evaugelicorum utilitatem longo rerum usu didicerat pertinere. Quam providus sit in consopiendis controversiis, quae in Districtu haud raro oriri solent, exemplo Thurocziensium testatum fecit c). Hinc nihil superest amplius, quam ut magno viro longam vitae constantisque valetudinis usuram, cum felicissimis piarum destinationum successibus ex animo comprecemur. a) De I. ecclesia Modrensi et ejus Y. D. Ministris consuli debet Joh. Georg. Schreiberus, ibidem Consul, in Descriptione urbis Modrensis an. 1719. ty^fis impressa, quam refellere nitebatur, quod monumenta religionis Evangelicae adtinet, Rev. Gabriel Szerdahelyi S. J. in libello an. 1721. Cassoviae evulgato, in 12., cui titulus : Antidotum contra venena, sed quomodo hac opera defunctus sit, hic loci recognoscere opus non est. b) Dixit, quod scio, in solenni illa Panegyri Pohlius de ordinis ecclesiastici origine, incrementis, commodis, abusu et incommodis non minus eleganter, quam erudite, et uti uecessum erat, sub finem orationis, erga Deum immortalem religiosa pietate Augustissimum Imperatorem Carolum YI. votis ab animo profectis, et lnc. Patronatum debita observantia defunctus est. c) Postquam Postilla cel. Speneri opera Ven. Eliae Mileczii in Slavoni- cum translata et an. 1729. (imo an. 1736. et 1738. cum Cl. ac Rev. Joh. Cser- nanszky Lipsiae, ubi sunt impressa, studuisset, qui corrector eorum erat) typis impressa divulgarentur multisque modis a quibusdam commendarentur, Venerandum illius temporis Ministerium Thuroczionse, antiquae illius simplicitatis puriorisque doctrinae tenax, non tantum immoderatis commendationibus resistebat, sed etiam consignatis quibusdam, quae displicebant, promiscuos auditores a lectione eorum avocabat. Hanc controversiam, prius-