Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
I. kötet - Pars secunda
143 Caput II d e Superintendentibus Inclyti Districtus Montani seu Medii. In hoc I. Districtu Montano post benignam Resolutionem Cae- sareo-Regiam primus electus fuit Superintendens Samuel Michaelides Optavissem equidem ex animo luculentiorem tanto viro paren- tatorem, cum nec ipse Cicero sempiternae gloriae commendari per eum voluerit, qui non ipse quoque in commendando propriam ingenii gloriam fuerit consequutus: quia tamen id alieno boc rei Evangelicae tempore factum non est, suffecerit mihi, cum merita Superintendentis nostri oratione mea exaequare non possim, si brevissima hac commentatione obstrictissimam fidelissimi animi mentem et post fata fuero contestatus. Omnium enim' confessione Ghrysostomum hujus seculi descripturus sum ad posteritatem , omni mea commentatione infinitis modis superiorem. Natus ille fuit amplissimo rei Evangelicae commodo 18. Febr. an. 1674. patre aeque sacerdotali dignitate conspicuo, Johanne Michaelide, Szakolczensium et dein Brezoviensium Pastore et Ven. illius Contubernii Seniore, an. i705. mortuo, matre vero Elisabetha Szobieszlawszky, et quidem, quod mireris, in Ducatu Silesiae quam in flammam abiisset, pro sua prudentia non solum an. 1739. per epistolam multoe legantissimam, ad Ven. Ministerium Thurocziense datam, quae mihi ad manus est, sed etiam in visitatione ecclesiarum an. 1742. instituta, magna animi contentione consopire adlaboravit et utramque partem ad servandam fidei unitatem et mutuam concordiam studiosissime hortatus est.