Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
I. kötet - Pars secunda
137 fuit. In hac statione, quam diutius occupabat, ita se exercuit, ut procedente tempore non tantum ecclesiae Leutschoviensis Pastor, sed etiam post fata Schvartzii Lib. Reg. Civitatum Superintendens fuerit constitutus. Quae post benignam quondam Imperatoris Ca- roli VI. resolutionem in negotio Superintendentis in I. Districtu nostro Cis-Tibiscano excitatae fuerint controversiae, eas hic prolixius percensere neque consultum satis est, neque necessarium. His enim feliciter consopitis d) non tantum Ven. quondam Superintendens Phanscbmidius majoribus curis fatigiisque liberatus fuit; sed etiam addictis rebus Evangelicis ita consultum, ut jam I. Districtus noster Cis-Tibiscanus cum Lib. Regiisque Civitatibus concordibus suffragiis constituat, quiequid ad communem utilitatem animadverterit pertinere. De eruditione Ven. Pbanschmidii et prudentia longo rerum usu comparata, uti nemo dubitavit unquam ; ita erant non pauci, qui eidem haud obscure tenacitatem adscribe- rent, nulla ratione facile excusandam. Sed usu venire solet, ut ex sententia Horatii Maxima pars hominum morbo jactetur eodem, hinc uti idem poeta non sine ratione judicabat Bene est, cui Deus obtulit Parca, quod satis est, manu. Mihi procul odio et gratia judicanti, vir de puriore coetu patrio non male meritus, modestiae et pacis studiosus, uti priore, ita hoc vel maxime nomine infelix fuisse videbatur, quod possessor multarum opum et dives pecuniae absque liberis diem supremum obierit. d) Postquam benigna resolutio regia Evangelicis nonnisi IV. Superintendentes in Hungária admitteret et Lib. Reg. Civitates peculiarem, uti prius, Superintendentem habere non permitterentur, mortuo 1738. Ven. Antonio Superintendente, in eo elaborabant non pauci, ut Summe Rev. Phan- schmidius Liberarum Regiarumque Civitatum Superintendens, dum vixeritj toti I. Districtui Cis-Tibiscano praeficiatur. His consiliis etsi Ven. Contubernium nostrum Gömöriense ita movebatur, ut in publico conventu Ribnicensi eodem anno celebrato communibus suffragiis Ven. Phanschmidio deferendam esse hanc provinciam statueret sententiamque suam 8. Decemb. an. 1738. peculiaribus litteris Spect. Dom. Thomae Szirmay 1.1. Supremo Inspectori significaret, quia tamen nonnulli totum hoc negotium externarum praerogativarum praetensione metirividebantur, I. Districtus in aliam veniebat sententiam et ex IV. Candidatis a Supremo Inspectore praesentatis eligebat Superintendentem Georgium Ambrosium.