Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars secunda

138 Nam etsi ei fuerit filius blande satis et liberaliter educatus, tantum tamen abest, ut in solatia parentis succreverit, ut potius non sine nraesentissiino ejus dolore prius extra patriam finem vivendi con­sequeretur, quam V. pater fuerit opinatus. His et similibus non le­viter exagitatus, solitariam egit vitam et superatis, quae eum cir­cumstabant, molestiis, aetate gravis an. 1741. vitam hanc cum immortalitate commutavit. Inc. ecclesia Leutschoviensis, quae a primordiis emendatae religionis dignum ministerio Evangelico pre­tium statuere novit, in eo vel maxime elaborabat, ne vel mortuo Superintendenti vel dignitati suae deesse videatur. Ilinc apparavit ei-funus, non minus ejus existimatione, quam suo honore dignum et in magna populi frequentia ritu Christianis usitato terminatum. Efficiat pro sua bonitate Deus, ut purior ille coetus Evangelicus in dies apud Leutschovienses increscat et non minus Ministerium un- diquaque florens, quam ii, qui in partem curarum veniunt, fortunati et universa, quaqua late patet, ecclesia felix supersit atque, dum vota valuerint, valebunt autem perpetuo, majora in dies incremen­ta sortiatur. Sectio IX de Superintendentibus post benignam resolutionem Carolina m. Postquam Augustissimus Imperator Carolus VI. ad multas fidelium suorum subditorum supplicationes Evangelicis IV. et toti­dem Reformatis Superintendentes indulsisset«), Evangelici tam prolixam gratiam pro dignitate aestimaturi et rebus suis, ut optime a) Statim ac commissio regia, in negotio religionis an. 1721. Pestini celebrata, ad finem fuisset deducta, sequebatur benigna Caesareo- Eegia Actorum Commissalium Decisio in I. Comitatu Gömöriensi an. 1731. mense Majo publicata, in cujus puncto V. non tantum Superintendentes Evange­licis permittuntur, sed etiam adjiciuntur sequentia: Horum' muneris erit, moribus sibi subjectorum Ministrorum invigilare ac in excessivos condigne etiam animadvertere.

Next

/
Oldalképek
Tartalom