Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars secunda

136 one usus. Haec ut ulterioribus progressibus augerentur, ex arbitrio majorum Vratislaviam commigravit et ne spem, quam amici de eo conceperant, eluderet, Martino Hanckio et Joh. Gottlob. Crantzio in Collegio Elisabetbano ita adhaesit, ut nullus abiret dies, quin doctior meliorque evaderet. Neque tamen bic substitit diligentia ejus, quin ulterioribus auctibus fuerit locupletata. Inde enim ex voluntate am­plissimi senatus Leutschoviensis b) ad universitatem Jenensern an. 1685. missus, viros multo celeberrimos, Bechmannum, Bay erum et Veltheimium duces sectatus est. Superatis feliciter laboribus aca- demicis, quibus ultra quinquennium immorabatur, an. 1691. patriae redditus, biennium in privato exegit et fatis functo Augustino Lá­zári c) in patria I. nationis germauicae Diaconus constitutus atque an. 1693. ministerio Jacobi Zabeleri Superintendentis confirmatus diligentia post annum Rector , quod officium magna cum dexteritate ad an. 1690. administravit et eodem anno Diaconus I. nationis germanicae in patria factus ita in sacra hac provincia versabatur, ut ad superiora promotus in pastoratu moreretur. b) Olim in more fuit, dum magistratus Evangelici civitatibus modera­rentur, ut juvenes in spem patriae nati publicis sumtibus apud exteros ale­rentur, quod Leutsehoviensium, Cassoviensium, Trenchiniensium, Sempro- mensium, Neosoliensium et reliquorum exemplo infinitis modis confirmari posset ; sed postquam fatis ita ferentibus a magistratu deturbati fuissent Evangelici, etiam optima ingenia non sine maxima coetus purioris jactura his subsidiis privari fuit necessum. c) Augustinus Laxari patre Johanne, Rectore Rochsensi, Holomicensi et postremo Topporcensi Rochsae an. 1635. natus, dum ad litteras propende­ret, Bartphae eas ab an. 1648. ad an. 1653. sub Martino Pfeiffero percoluit, atque demum Igloviae sub Tobia Pollucio, Vetusolii sub Jacobo Scapalio et vel maxime Sempronii sub Christiano Seelmanno amplificavit. Hinc an. 1659 in Julio Wittembergam delatus, sequente statim anno mense Octobri domum rediit et post triennium Olassini Slavorum concionator factus est. Illinc 1664. Quintoforum transiit et procedente tempore XXIV. Regalium Consenior con­stitutus fuit. Hic in uxorem duxit honestam virginem Annam, Rev. Davidis Trangi Odoriensis Pastoris filiam. Sed non fuit ei Quintofori diuturna man­sio. Nam an. 1669. mense Mart, pastoratum Quintoforensem cum provincia Diaconi ecclesiae Slavonicae Leutschoviensis commutavit. Res involvebatur difficultatibus, cum nonnullis ab ea statioue ad Diaconatum transire insoli­tum videretur. Sed militabant pro eo exempla Rev. Francisci Németh ab ec­clesia Sperensi, Rev. Martini Adami ex ecclesia Eremitana, Rev. Joh. Klesch ex Tótfalvensi Leutschoviam ab obeundam Diaconi provinciam transeuntium. Hic noster Augustinus primum Slavorum , dein Germanorum Diaconum egit et an. 1693. beate in Domino mortuus est.

Next

/
Oldalképek
Tartalom