Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
I. kötet - Pars secunda
130 Num. XXIII. v. 10. Hungarice magna , uti solet, cum utilitate auditorii pro concione loquutus est, etiam milii arbitrio superiorum commissum erat, ut quod Antonii merita et nestra omnium pietas postulare videbantur, sermone sacro slavonico exequerer. Hoc ego pro tenuitate mea ex Eccl. XLVI. 18. 19. 20. 23. 24. tanto praestiti lubentius, quanto me magis Antonio obstrictum esse sentiebam. Non exiguum decus tristiori illi occasioni addi dit oratio latina, studio Cl. viri Jacobi Tubelii tum Hectoris scholae Csetnekiensis, de quo impostermn erit dicendi locus, elaborata, quam Jac. Lani v). melioribus studiis ibidem operatus, finito sermone huugarico recitabat. Absolutis omnibus, quae ingenua imperabat pietas, corpus exangve sacrario illatum et tumulo impositum fuit, gratissimum episcopi animarum nostrarum adventum in pace exspectaturum. Haec de vita Antonii scripsisse sufficiat, si quod Joviaui Cancellarii tumulo adscriptum fuit, omnibus haec lecturis ad animum revocavero : Noli, obsecro, injuriam mortuo facere, Vivens cum fecerit nemini. rium ejus desiderarunt. Vir enim Contubernio nostro multo utilissimus, qui dum haec scribuntur, emerito Seniori Fabriczio quoque suffectus est. Hoc ei inter reliqua ad laudem scribi debet, quod ab ejus posteris ejus sunt nobilitatis initia. Deus virum mei amantissimum in ulteriora rei Evangelicae commoda salvum esse velit et nihil non felix fortunatumque largiatur. ») Jacobus Lani apud Kesmarldenses natus patre Ven. quondam viro, Daniele Lani, primum apud Berzethienses, dein ab an. 1716. apud Kesmar- kienses V. D. Ministro, non sine multorum dolore an. 1729. beate in Domino mortuo, matre autem nobili Kosina Eleonora Krain. Hic unus ex quatuor, qui supersunt, fratribus ordini ecclesiastico destinatus, imprimis Kesmarkini et apud Csetnekienses studiis operabatur, ibi Cl. Georg. Buchholtzio 3. Aug. 1737. propere mortuo, hic vero Cl. Tubelio, adhuc Dei munere superstite, praeceptore usus est. Confirmatis Wittembergae studiis primum Kesmarkini collegae, dein apud Csetnekienses ab an. 1745. Eectoris stationem ita tuetur, ut labores ejus commodo scholarum destinati cum emolumento ingenuae juventutis conjuncti videantur.