Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars secunda

131 Membrum XX d e Superintendentibus Lib. Regiarunique Civi­tatum. M. Joh. Schvartzius. Facili admodum negotio complures Schvartzios ad posterita­tem consignarem, qui in patria nostra res non minus sacras quam civiles magna cum laude illustrarunt, nisi praecipua Superinten­dentis nostri, cujus causa haec scribuntur, habenda mihi foret ratio. Quis enim rerum patriae ita ignarus est, cui M. Johannes Schvar­tzius Bartpliensis et Leutschoviensis scholae Rector a) et Andreas Schvartzius Isaacensis Scepusius b) iguotus esse queat, ne quid de Johanne Godofredo Schvartzio c) adhuc divino munere superstite а) M. Joh. Schvartzius, patria Wittembergensis, in Hungáriám delatus fit apud Bartphenses scholae Rector, ubi Logicam conscripsit Bartphae im­pressam, in qua magni unius viri judicio nihil legas, quod ex quavis discere non possis. Hinc an. 1672. Leutschoviam accitus et M. Jacobo Roesero, pri­mum in Collegio Eperjesiensi oratoriae et Historiarum professori P., dein Gymnasii Leutschoviensis Rectori, post biennium Quedlinburgum in Pasto­rem evocato, successor datus est, eo nomine infelix, quod invalescente per­secutione a statione exturbatus loco cedere jussus fuit. Hujus viri scriptum talem titulum habet: Q. D. B. V. Disputatio Pneumatica de notitia Dei natu­rali, quam in Academia patria pro loco in amplissima facultate philosophica, benevole qui eidem assignatus est, publicae eruditorum censurae submittit M. Joh. Schvartzius Wittemberg. Lycaei Bartphensis superioris Hungáriáé vocatus Rector, respondente M. Joh. Friederico Schulzio Jiiterbocensi Saxo­ne, 31. Dec. 1668. Wittembergae in officina Finicliana exscribebat Michael Meyer in 4. б) Andreas Schvartz confirmatis Thorunii studiis Georgimonti per trienni­um scholae praefuit, dein an. 1649. S. Ministerio applicatus, Felkae, Michae- lisvillae et alibi magno cum fructu laboravit et Yen. Contubernii superioris fluvii Poprad Oratorem egit. c) Joh. Godofr. Schvartzius Igloviensis Scepusius, postquam in diversis patriae scholis cum laude didicisset, Jenám delatus studia amplificavit et collocato ibidem optime tempore, patriae restitutus Gymnasii Leutschovien­9*

Next

/
Oldalképek
Tartalom