Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars secunda

126 sed quod ego experiendo didici, moderatio, haud vulgare in Theo­logo decus, dicenda erat, quod illi lenitatem fuisse opinabantur. Nam etsi a natura ad omnem modestiam compositus erat: tamen ubi necessum existimabat, nec ordini sacro indulsit, quin eos, qui ad legem vivere detrectabant, et tempestive castigaret et severe. Hoc tanto adsevero confidentius, quanto magis ego magno hoc viro per annos 8. et quod excurrit, familiarius usus fui. Novi certe tem­perantiam et moderationem ejus, uti Cicero de Lentulo suo adfir- mabat. Tantum ergo abest, ut ei immoderatam quandam lenitatem jure attribui posse credam, ut potius cum ratione adfirmem, eum nihi! unquam facile admisisse, quod non cum aequitate legum et moderatione potuisset comparari. Noverat enim, quod sapienter in Oratore suo scribit Cicero, etsi suus cuique modus sit, tamen magis offendit nimium quam parum. Hinc fiebat, ut in decidendis casibus et promptus esset et accuratus, in dandis autem saluta­ribus consiliis ita felix, ut nullum, quod sciam, poenituerit un­quam, qui eodem consultore fuerat usus. De sanctimonia vitae nihil habeo dicere, cum Paulini, Nolae in Campania episcopi, pietatem ac mores sic retulerit, ut si Pythagoricus de animarum migratione error locum habere posset, Antonii aliquando ani­mam in Pauiino fuisse opinarer. Ita enim pietatem sibi habuit commendatam, ut exemplum inculpatae vitae reliquerit omnibus Verbi divini Ministris studiosissime imitandum. Profecto quod olim Lutherus de M. Nicolao Hausmanno Superintendente Freybergensi memoriae prodidit, idem de Antonio dici potest, Quod nos docuimus, iile vixitp). Nam perpetuo non minus exemplo, quam verbis ostendebat, quid curae et inspectioni suae commendatos facere velit, cum ex sen­tentia Augustini efficacius esse vitae, quam lingvae testimonium didicerit. Hinc judicio meo derivari debet, quod omnes fortunae casus et prudenter pertulerit et moderate. Sive enim blandiebatur ei fortuna, sive tonabat plurima adtribuit. His ille optime sibi conscius ita movebatnr, ut eodem anno 22. Oct. peculiari scripto, quod milii ad manus est, officium Superintendentis in sinum Ven. Contubernii deposuerit, nec eo, nisi multis precibus inductus, amplius defungi voluerit. p) Vid. Lutheri Colloquia Mensalia Cap. XLI1. p. 531. et Seckendorf in Historia Lutheranismi Lib. 1. Sect. XLV. §. 110. fol. 178.

Next

/
Oldalképek
Tartalom