Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
I. kötet - Pars secunda
127 Animus ei fuit Kerum prudens et secundis Temporibus, dubiisque rectus q) Ejus uti semper alias, ita imprimis contagionis tempore, quae an. 1710. in his partibus saeviebat, luculentissimum exhibuit documentum, ut taceam, forti eum et toties ad ferendas injurias parato fuisse animo, quoties religionis causa fuerit dimicandum. Inanem fastum et quae eo deterior est, avaritiam tanta animi contentione detestabatur, ut merito appellari potuerit Vindex avarae fraudis et abstinens Ducentis ad se cuncta pecuniae r) et ut me in tanta rerum varietate brevibus expediam, nulla fuit, quod sciam, virtus, quam non sibi domesticam fecerit et reddiderit longe familiarissimam. Ut enim mutato nomine cum Cei. quondam Doctore Wernsdorffio, praeceptore meó nunquam sine praefatione honoris nominando loquar, inerat Antonio Miri constantia, Lyseri venustas, Hoei auctoritas, Velleri facundia, Oeieri sanctimonia, Lucii modestia et humanitas s), ut in eodem divini numinis gratia, quantum indulgendo valeret, videretur experta. Verum quod Fami- anus Strada cum ratione existimavit, nihil ita esse firmum, cui non immineat periculum etiam ab invalido; idem Antonius necessum habebat experiri. Etsi enim morbus, quo tentari coepit, ex sententia medicorum non adeö videretur periculosus: sentiebat tamen Antonius legem fatali mortalium sorti a natura impositam sibi imminere et nihil superesse amplius, quam ut consummato ciirsu, aetate et meritis gravis vitam ingrediatur nullo unquam tempore finiendam. Hoc ei in partem laudis perpetuo duraturae scribi debet, quod cum morbus in dies invalesceret magis, tantum abest, ut a ministerio et laboribus se abstinuerit, ut etiam in medio cursu dolorum Cl. viro Paulo Major t) ad dirigendam ecclesiam Evangelicam q) Horatius Carm. Lib. IV. Oda IX. 35. r) Idem ibidem. s) Videri potest Oratio Vernsdorffii in honorem Sam. Bened. Carpzovii, dicta Wittembergae an. 1707. t) Paulus Major, coetus Evangelici Eosnaviensis in Berzéthe exulantis Minister multo fidelissimus, natus fuit Cremnicii in Montanis 22. Febr. an. 1711.. patre Ven. viro Joh. Major Illaviense 1.1. Cremniciensium Slavorum