Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars secunda

123 nare viderentur, stationem Vág-Ujhelyiensem cum Nagy Palugyensi commutavit, atque hinc iterum an. 1708. propitia fortuna Csetne- kinum delatus est, ubi singulari Dei providentia nova honoris ac­cessio eum ipsum opperiebatur. Fatis enim funeto M. Joh. Sárossy Superintendente, Antonium eidem fata destinabant [successorem, cum nulli ignotum esse potuerit, quam praeclare ubique locorum attributas sibi officii partes administraverit. Vix contumulatus fuit Sárossyus, Gömörienses .collato cum iis, quorum intererat, negotio, quatuor delegerunt viros k), ut qui eorum colligendis suffragiis superaverit reliquos, officio Superintendentis communi consensu defungatur. Locus conficiendo huic negotio, ex praescripto Spect. quondam Domini Nicolai Szirmai, Consistorii Cis-Tibiscani Praesi- dis, Cibinii destinatus erat, quem etsi Gömörienses et Kis-Honten- ses, inter tot et tantos patriae tumultus, modeste deprecari vide­bantur; tanto tamen destinationibus illis accesserunt lubentius, quanto magis necessarium existimabant, ut sine ulteriori remora constituatur Superattendens ecclesiis Cis-Tibiscanis invigilaturus. Coitur ergo Cibinii et collatis solito more suffragiis, Samuel Antoni eligitur Superintendens in ecclesia Kövíniensi 24. Sept. an. 1709. in magna virorum frequentia per Ven. Andreám Sextium l) solenni k) Inter Candidatos praeter Antonium numerabantur : Andreas Sextius Alnoviensium Pastor, et Ven. Contubernii Gömöriensis Senior, Martinus Pelsöczy Rosnaviensium Hung. Minister et Georg. Paulini, qui an. 1654. Bisz- trensium, dein Köviniensium, postremo Taxoviensium Pastor fuit ibidemque an. 1711. aetate gravis obiit, ex cujus posteritate mascula nullus, quod sciam superest amplius. l) Andreas Sextius natus fuit in Nagy-Szlabos an. 1653. patre provido viro Sextio alias Sesták dicto, matre Agneta Teslir. Studuit in patria et Ros- naviae atque demum ex sententia patrui sui, Job. Sextii Carponensium Ministri ad latus ejus institutione M. Georgii Lani usus est. Ingruente circa an. 1673. persecutione, cum Ven. patruo suo aliisque exulibus peregre pro­fectus Brigae substitit et post annum Vratislaviam commigravit et in Colle­gio Magdaleneo per annos quatuor M. Joh. Fechnero, Christ. Pomario, aliis ita industriam suam adprobavit, ut cum prolixa commendatione in patriam fuerit dimissus. An. 1677. ipsa die Gregorii patriae restitutus Debrecinum concesserat, sed propter infestas sibi febres domum redux scholae Hagy Szlabosensi ita praefuit, ut post quinquennium ecclesiae Mokrolucensi prae­ficeretur et exactis ibi annis tribus oppidanae ecclesiae Röczensi datus fuerit Minister. Ibi anno aetatis 33. sociavit sibi virginem commendatissimam Su- sannam, Ven. Georgii Petroviczii filiam, cum qua rara admodum concordia

Next

/
Oldalképek
Tartalom