Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars secunda

124 ritu confirmatus. Quam invitus hanc susceperit provinciam, non est opus scrupulosius recognoscere. Verum tantum abest, ut aliqua in parte officio defuerit, ut potius exequutus sit diligentissime, quid­quid ad rem suam pertinere arbitrabatur. In docendo populo ita fuit industrius, ut doleret ex animo, si quando publicorum negoti­orum causa quiescere habuerit necessum et in tradendis misteriis divinis ita felix, ut quod alii magno conatu, obscurius, hic facili opera plane admodum et cum magno audientium emolumento explicaret. Quod provinciam Superintendentis adtinet, ita eam per annos fere triginta administrabat, ut nihil neglexerit unquam, quod ex aequo ad officium suum pertinere existimabat. Praeterquam enim quod viros propemodum centum sacris initiavit ordinibus; etiam ecclesias suae directioni commissas, diligentissime visitabat; dum id pro sua prudentia et ex usu et utilitate earum esse adver­tisset. Certe ecclesiis Kis-Hontensibus tanto minus defuit, quanto annis 26. vivendo, felici traduce duos filios et quatuor filias generavit. Maxi­mus natu filius Joh. Sextius confirmatis in 111. Pomeranorum Universitate studiis 1712, vivente adhuc Rev. patre, ecclesiae Nagy-Szlabosensis Minister constitutus, an. 1719. ad Cremnicienses transivit, ibidem vir multorum meri­torum non sine dolore omnium an. 1748. finem vivendi fecit. Minor natu filius Andreas, qui Alnoviae sedem fortunarum collocaverat, ut praerogativae no­bilitari locus sit, civilem egit vitam et in optimo aetatis flore mortuus est. Quod filias adtinet, unica earum, Sabina, superest Summe Rev. Andreae Pabritii Senioris nostri conjux dilectissima, eidem, dum Rectorem Alnoviae ageret, elocata. Ex ecclesia Roczensi causa religionis Evangelicae exturba­tus, statim Olahpatakiensis factus fuit Minister, ubi an. fere XVIII. magno cum fructu docuit et an. 1705. ad ecclesiam Nagy Szlabosensem vocatus venit, atque post tres anni quadrantes arbitrio totius Ven. Contubernii sta­tionem hanc cum Alnoviensi commutavit, ubi annos 5. inter continuos belli tumultus cum dilecto genero ac collega suo Andr. Fabritio creditum sibi of­ficium cum magna dexteritate administravit. Hinc an. 1711. cum maxime saeviret hyems mandato imperatorio remotus in exilio delituit, satis in eo habiturus, si privatim sacris ibidem operari potuerit, sed 1712. sublato pror­sus omni religionis exercitio ipse Alnovia excedere coactus est. Hinc in patri­am suam redux Rev. filio adh.-esit et quacunque demum ratione potuit, com­moda rei Evangelicae studiosissime procuravit, olim etiam Oratoris, Notarii, Consenioris et Senioris officio magna omnium adprobatione defunctus. Tres Superintendentes, eorum candidationem ingressus, confirmavit et tandem anno aetatis 60. Ministerii 31. inter preces et suspiria 3. Febr. vitam cum morte commutavit et septima ejusdem in templo Nagy Szlabosensi sub ipsis gradibus altaris sepultus est, anno voti: In paCe reqVlesCat sVb DoMlno.

Next

/
Oldalképek
Tartalom