Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.
I. kötet - Pars secunda
101 Miaviensi tanto felicius sacris operabatur, quanto magis ad res cum auctoritate gerendas a natura factus esse videbatur. Hoc ei multi non sine ratione in vitium transscribebant, quod animi fuerit paulo ferventioris, quam modesta tanti officii administratio exposcebat: disciplinae tamen ecclesiasticae multo fuit studiosissimus, neque permisit, ut ejus lenitate in deterius ruant, qui sua sponte ad talia inclinare videbantur. Unde fiebat, ut fortuna in pejus inclinante multos expertus fuerit hostes ex iis quoque, qui pro Superintendente suo magna animi contentione laborare debuissent/)- De liberis ejus scrupulosius recognoscere opus non est. Praeter filiam enim ex priori conjuge genitam, quae Mat- thaesio a sacris nostris demum desciscenti nupserat, filium habuit Michaelem, ecclesiae Kresnensis Ministrum, et Matthiam, scholae Miaviensis Eectorem. Hi uti exspectationi Ven. patris non responderunt, ita neque decus nominis Krmanniani cum dignitate tuiti sunt. Satis hoc ei peracerbum fuit, multo tamen magis ad- fligebat eum exilium, quod semel iterum atque tertio tolerare habuit necessum. Nam ter pater ejus erat, ter avus, ter et ipsémét exui, uti in Epitaphio, quod sibi paucis ante obitum diebus conscripserat, ipse confitetur. Accedebat duplex career, quem fatis ita ferentibus subire cogebatur, quorum posterior non tantum diuturnus fuit, sed etiam omnibus molestiis, quae eum circumstabant, finem fecit. Nam etsi anno 1699. ex custodia Csejtensi fuerit liberatus : tamen an. 1729. causa Boherni *) cujusdam Venceslai Mli- narics in carceres conjectus atque demum 1731. ex sententia de legatae Commissionis benigno mandato Caesareo-Regio ad perpetuos carceres in arce Posoniensi subeundos condemnatus fuit, ea cum conditione, ut tribus diebus per hebdomadam solo pane et aqua contemus sit. In molesto hoc carcere, uti ipse confiteri solef) Inter hos numerandus est Matthias Boleti, condam ecclesiae Varbo- czensls Minister, genio ultra modum indulgens et eam ob causam, auctoritate superiorum ab ecclesia remotus. Qui remotionem culpa sua procuratam ita moleste tulit, ut, dum Fiscus regius contra Superintendentem Krmannum Posonii in custodia detentum inquireret, illatam sibi, ut falso existimabat, injuriam ulturus, adversus eum testaretur, homo vindictae magis, quam melioris conscientiae tenacior. Videri potest in hanc rem Processus in causa Rrmannia consignatus. Sed didicit tandem malo suo Boleti, quam periculosum sit sola vindictae cupiditate in alium dicere. *) A szélen irónnal: Moravi.