Fabó András: Monumenta evangelicorum Aug. Conf. in Hungaria historica I-II Pest 1861-1863.

I. kötet - Pars secunda

102 bat, praeter verbi divini solatia non parum se erigebat eleganti cantico Mariae Reginae Hung., quod olim in slavicum transtulerat g) . Decennalis hic career tanto ei evenit molestior, quanto magis omni ei societate carendum erat. Nemo enim amicorum in carce­rem admittebatur, etiam dum extrema eidem imminerent. Nam ex sententia magni cujusdam viri de Krmanno optime meriti Dum petit ille suos, aditus praecluditur omnis, Ejicitur lugens uxor et ipsa foras. Hinc inter tot tantosque casus disposito ad beatam illam aeterni­tatem animo, tantum abest, ut a sacris Evangelicis desciverit, ut po­tius tamquam genuinus Aug. Confessionis socius, doctrinam, quam vivus professus est, 17. mensis Sept. an. 174 >. in arce Posoniensi morte obsignaret, solenni satis funere tumulo illatus. Non male igitur existimabat quidam: Triplex exilium, zelus, duplex quoque career Dicit Krmannum non temerasse fidem. Nos ei non sine ratione hoc in acceptis referre debemus, quod Agenda slavonica, quibus fere per duo secula nobis carendum fuit h) , ex variis auctoribus probatis congesta conscripserit et dum jam in carceribus fuisset constitutus, opera Ven. Ambrosii an. 1734. edi curaverit. Utinam Grammatica ejus Bohemico- Slavonica lucem adspicere potuisset,cum vir fuerit lingvae hujus multo peritissimus. Tanlum de vita Krmanni, qui uti ipse in Epitaphio suo, cujus jam facta fuit mentio, posteritatis gratia adnotavit: Natus in exilio, denatus in exilioque, Respondent primis ultima fata suis. Sed faustum exilium, ex quo patria dulcis aditur, Aeternaque datur pace, quiete frui. g) Videatur de eo Cithara Sanctorum Tranoscii edit. an. 1736. p. 569. A) Exstant quidem variorum Agenda Bohemica, de quibus nunc non est agendi locus, sed ita comparata, ut eis propter diversitatem rituum in eccle­siis nostris Slavonicis commode uti non possimus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom